Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2607. 1636 mei 30. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot4.Illustrissime Domine, Nihil quidem nunc magni scribendum erat, sed quia Jacobus, comes HanoviensisGa naar voetnoot5, juvenis fortissimus - id malo ponere quam fumosos titulos: hoc enim proprium est, fortuita caetera - de suis domesticis unum mittit Hagam, peccaturum me putaviGa naar voetnoot6, nisi saltem te salutarem et, si nihil aliud, quomodo valeres, | |
inquirerem. Ea enim res me non modice sollicitum habet. Sunt et alia, quae scire velim de LunemburgicoGa naar voetnoot1 et landgravioGa naar voetnoot2 et quid hoc anno tam feliciter inchoato facturi sint nostri Batavi. Heic res procedunt quidem, sed quam vellemus lentius. Dux VinariensisGa naar voetnoot3 et cardinalis ValettaGa naar voetnoot4 nunc demum abierunt amisso Confluentium oppido, momenti non levis. Spero satis futurum temporis, ut Hagenoviae succurratur, confirmetur Colmaria, sufflaminetur Argentoratum satis ad lapsum praeceps. Multum laetor bene procedentibus Brasiliae rebus. Utinam et alia regna, quibus suspecta est Hispanica magnitudo, aliquid ibi audeant. Comes LicestriusGa naar voetnoot5 jam Rotomagi est. Si Angli nihil aliud quam verba et phaleras adferunt, nihil agent neque Ratisbonae neque Lutetiae. Et turpe est potenti regno tam diu trahi. Quid CunaeumGa naar voetnoot6, virum eruditissimum, retineat, quo minus SeldenoGa naar voetnoot7 respondeat, miror. In Italia Placentiam audimus commeatus importatos; et RohanioGa naar voetnoot8 militis pecuniaeque nonnihil mittitur, quod pridem factum oportuit. Panis magna in ejus exercitu inopia est nec Veneti suppeditare volunt, nisi oculata fide. Dux BulioniusGa naar voetnoot9 apud regemGa naar voetnoot10 missae aliquoties interfuit videturque rex sua apud Ordines Federatos autoritate efficere velle, ne illi ob mutatam fidem minus fidei habeatur. Vale, vir illustrissime, cum omni familia. Illustrissimae Dominationi Tuae observantissimus
| |
XXX Maii novi Calendarii, anno MDCXXXVI. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. In de copie te Uppsala staat boven aan de brief in margine: Redd. A.o 1636 d. 8/18 Juny. |
|