Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2773. 1636 september 25. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Literas, mi frater, tuas 18 Septembris accepi datas 26 AugustiGa naar voetnoot2. Et tardae saepe ad nos perveniunt epistolae et intercidunt nonnunquam obreptis terra itineribus, mari, ut fert ejus natura, incertis. De PetroGa naar voetnoot3 curae nobis erit. Quod autem de Brasiliano itinere scripseramGa naar voetnoot4 sub tanti nominis duceGa naar voetnoot5 non posse id ei non honestum esse, etiam nunc videtur. Rerum maritimarum exacta cognitio cum literarum quamvis mediocri profectu multum illi commendationis apud Batavos, Suedos, aut alios adferre poterit. Si non allubescit hoc, volo Hagae sit hac hyeme, apud te, si res tuae ferunt, si non, apud alium aequa mercede, et exscribat formulas libellorum, actionum, defensionum et omnem illam pragmaticae scriptionis farraginem; quem ego laborem olim concoxisse memini. Deinde sub ver ad nos veniat Aureliae titulum iurisconsulti accepturus, ut deinde Hagae perceptis rebus forensibus Amstelodamum redeat isti se tribunali, ut lucrosiori, dediturus. Auctor ei ad omnem diligentiam, ut semper fuisti, ita et nunc sis, precor. SalmasiusGa naar voetnoot6 paratus est mare transmittere. GraswinckeliusGa naar voetnoot7 multum ne perrexerit in responso ad Seldenum, scire aveo. Video ista non joco ab Anglis agi. Sed volunt credi in arcano se cum proceribus Hollandiae convenisse: et IoachimiumGa naar voetnoot8 perferre pactorum approbationem. De HeinsioGa naar voetnoot9 mira narras. Non male ei volo. Si qua in parte filio ejusGa naar voetnoot10 prodesse potero, faciam. Exercitationes ejusGa naar voetnoot11 | |
[pagina 408]
| |
Ga naar voetnoot11 ubi prodierint, rogo ad me veniant. | |
Paratum habet adversarium Salmasium. Id gaudebunt interpretes non LXX, sed Lugdunenses. Quid princeps ArausionensisGa naar voetnoot1 agat, scire velimus. Ab aliquo tempore nihil ad nos venit literarum. Et hic et in Burgundia et in Italia parum agitur, nisi quod Roiam recepere Galli, ad Dorlanum ire dicuntur Hispani. Valete, amici omnes. Lutetiae, 25 Septembris 1636.
Scripsit hodie ad te uxor literas, quas cum vestibus Petro hic factis misit ad TreseliumGa naar voetnoot2. Si quid ultra opus habet, sume e reditibus nostris sive mortalibus sive immortalibus, ut res feret. Audio ex multis ei non parum temporis perire. Ego et ipsum et alios filios ita pro meis habeo, si diligentiam meam imitentur. Has ad D. BlanckiamGa naar voetnoot3 literas curandi negotium in te suscipias, si prope est, sin minus, certo amico mandes rogo. Tuus tibi obligatissimus frater
|
|