Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2800. 1636 oktober 17. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot3.Illustrissime Domine, Scripsi breves literas ad te, sed septimo quoque die, ut rerum hic saepe mutantium faciem quam saepissime ac recentissime conspiceres. Tuas datas XXVIIo AugustiGa naar voetnoot4 nunc demum, id est, plusGa naar voetnoot5 sesquimense quam scriptae sunt posterius accipio. Non tota in ventis culpa est, sed quod navigia nulla sunt adGa naar voetnoot6 id instituta, ut cum literis ultro citroque commeent. Spero Batavos nostrosGa naar voetnoot7 huic malo remedium reperturos, ut sic quoque maris possessionem retineant. SchawatskiusGa naar voetnoot8, ut et antehac significaviGa naar voetnoot9, si forte perlatae sunt literae, me non adiit nec, ego cum vidi, excusatores misitGa naar voetnoot10. Valedixit reginaeGa naar voetnoot11 - nam rexGa naar voetnoot12 ab urbe estGa naar voetnoot13 - domum rediturus per Venetias. Literas habeo Dantisco, quae pendere adhuc nuntiant illud de conjugio cum Palatina virgine negotiumGa naar voetnoot14. Cum Veneto hic legatoGa naar voetnoot15 ita locutus est Schawatskius, quasi plurimae difficultates intervenirent ob religionis dissidium; alii putant haec fingi omnia, ut, si fieri potest, labefactetur virginis summatis circa sacra animus; caeterum si constantiam, de quo ego non dubito, retineat, nonGa naar voetnoot16 eo minus constitutum rem conficere. | |
Legam literarum tuarum filum, ut de singulis, quod nunc intelligimus, significem. In Burgundia hactenus pares bellantium copiae mutuo metu tempus extraxere. Nunc, quid futurum sit, postquam e Silesia septem ferme millia Hispano militantia caesarisGa naar voetnoot1 vires auxere, exspectamus. In Italia malae adhuc res sunt. Cuncta circum Placentiam, etiam flumen Trebiam tenet HispanusGa naar voetnoot2 et ab urbe id abducit; atque eum principemGa naar voetnoot3 bello opprimit, alios conditionibus tentat. Dux RohaniusGa naar voetnoot4, cum ad res agendas multa ei desint, suo exemplo probat non esse eam fortunae vim, ut eripere sapienti possit, ne se utilem publico praestet. Edidit nobis Commentarium in Commentarios Caesaris, dignum opus et se et Caesare, quoGa naar voetnoot5 perfectissimum ducem - is libri titulus est - et describit et facitGa naar voetnoot6. Classis Gallica a Vado rediit nullo effecto operae pretio, quod tantis impendiis respondeat. Tamen archiepiscopus BurdigalensisGa naar voetnoot7, qui classi praeestGa naar voetnoot8, quod potuit, id est, vota sua contulit. Non videntur Angli remissuri id, quod jam magna spe devorarunt piscarium vectigal. Et haud dubie Batavorum privatis privata et praesentia tantum respicientibus blanditur onus initio modicum et magna pensatum utilitate, quod ipsos Angli a Dunquercanis praestare velint immunes. Spero rectorum prudentia concordiae viam inveniet, ad quam comes LicestriusGa naar voetnoot9, magnae nunc auctoritatis - in reditum ei praefectura destinatur Hiberniae - adferetGa naar voetnoot10 quicquid a viro egregie cordato et publici amante exspectari potest. LandgravioGa naar voetnoot11 cuncta bene procedant, optandum est. Hanoviae novum parari obsidium multae literae nunciant. Daniae regemGa naar voetnoot12, quando mos ei a nostris gestus est, spero nobis paulo plus quam non inimicum fore. Et ad id operam suam pollicentur Angli. De septem hostium cohortibus Suedica virtute caesis auctorem habemus SanctichaumontiumGa naar voetnoot13. De TurcaeGa naar voetnoot14 in PolonumGa naar voetnoot15 odio consentiunt cum tuis Constantinopolitanae quas vidi literae. Sed potentiae illiusGa naar voetnoot16 cursum mire sufflaminant et | |
Persarum arma et motus interni. Poloni autem in rebus sunt satis prosperis depulso TartaroGa naar voetnoot1 et cum RussoGa naar voetnoot2 reconcinnata pace. In Picardia res quiescunt; et morbi magis magisque fluentes brevi, ut puto, regem hic sistent dilato in ver bello, nisi pace praecedaturGa naar voetnoot3. Huc usque scribendo processeram, cum literae mihi tuae recentes admodum, quippe VII Octobre datae, quas MaureriusGa naar voetnoot4 pertulit, redduntur. Gratias pro iis ago maximas, quod non minus sunt uberes illis, quarum modo memini prioribus; tum vero gaudeo meas in non parvis rebus conjecturas tuo firmari, quod facio plurimi, iudicio. Responderem et his singulatim, nisi me ipse opprimeret obsignandi mittendique articulus. Praeterea sunt non pauca, de quibus jam dixi, quid aut didicerim aut suspicer. Pauca tantum festinans addam. In cardinalemGa naar voetnoot5 odia haud dubie publico nocent. Rex eum tutari perstat. Princeps ArausionensisGa naar voetnoot6 multa habet hoc tempore adversa, quae Galli spe et ingenio festinabundi non suis ponderibus aestimant. D. IoachimumGa naar voetnoot7 feci semper maximi; ac dignum censeo, cui obtingat honos reconciliatae cum Anglis patriae. Navem istam Indicanam spero jam Batavi intra sua praesidia duxerint, ne id quoque alimentum ad tot discordiae causas accedat. De Brasilia puto esse cur bene sperent. Non deseret princeps Arausionensis, cujus summa est auctoritas, res, quibus propinquum suumGa naar voetnoot8 passus est inseri. Quid sit, quod a Maguntiacensi in causa Palatina Hispanus desideret, tam scire aveo quam nequeo suspicari. Cum Gallis nullum dum fedus coiit AngilsGa naar voetnoot9, quod sciam, et promittunt legatiGa naar voetnoot10, qui me amant, se quodGa naar voetnoot11 fiet me non celaturos; et ostendunt, si iniquitate Austriaca vim experiri cogantur, etiam Suedicam a se societatem expeti. De supplementis, quae ad nostros exercitus pervenere, multum gaudeo. Magni cancellariiGa naar voetnoot12 praesentia haud dubie egent res Germanicae. Sed ille ubi ubi eritGa naar voetnoot13, publico semper erit utilissimus. De Zavaskio quid nobis adversum agitaverit aut egerit, facilius est suspicari quam resciscere. Discedet puto cras, ut domestici ajunt, bene confectis rebus. Galli in spe danda liberales sunt, dum ne federibus se obstringantGa naar voetnoot14; etiam federibus adstricti saepe elabuntur. | |
Meas ad Deum preces cum tuis iungo, ut, si non ubique, certe inter christianos sit pax, qualis esse debet, utque tibi ac tuis cuncta e sententia eveniant. Illustrissimae Dominationi Tuae observantissimus
| |
Lutetiae, XVII Octobris nov. Cal.Ga naar voetnoot1 MDCXXXVI. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Hagae Comit. A.o 1636 cal. nov. st. novo. |
|