Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2554. 1636 april 14. Aan J. de VoisinGa naar voetnoot10.Vir Nobilissime, Legi cum voluptate, quae miseras ex hebraeis latinaGa naar voetnoot11 ex latinis Graeca, illa tua, haec fratrisGa naar voetnoot12 | |
[pagina 92]
| |
Ga naar voetnoot12, pari ac fraterna felicitate. | |
Maimonidae quae vertisti, dignissima sunt lectu incenduntque in me multa videndi talia desiderium, audaciam etiam id a te postulandi. Philosophica, quae sunt Hebraeorum, nihil habent antiqui. Ad eos venere per Arabum rivos ex Graeciae fontibus, unde haurire est limpidiora. CavalaeGa naar voetnoot1 pleraque somnia otiosorum. Unum, quod a Judaeis petendum est, interpretatio est legis per Mosem datae usu approbata. Multae autem sunt partes dignae nosci et intactae hactenus. Sicut de Rege dedit nobis qui nuper obiit SchickardusGa naar voetnoot2; de Synedrio .....Ga naar voetnoot3; de Templo Constantinus, cognomine ImperatorGa naar voetnoot4, et novissime de intestatorum successione SeldenusGa naar voetnoot5. Ita te quoque in parte aliqua egregia morum hebraicorum explicanda velim bene mereri de publico. Ego utilem maxime eam partem judico, quae de Synagogis est earumque gubernatione. Sed aequum est eligendi libertatem tibi relinqui; ut dulcior sit, quem elegeris, labor. De Aeneidos parte in Graecum versa dicere audeo, ex quo renatae sunt literae, paucissimos fuisse, qui Graecos versus tolerabiles scriberent, qui Homeri facilitatem exprimerent, in Italia Galliaque neminem, in Germania unum forte RhodomannumGa naar voetnoot6, qui tamen, si quid recte judico, ad illud omnibus seculis laudatissimum exemplar minusGa naar voetnoot7 prope quam hic tuus accessit. Quare pergite quaeso, quanquam pauci sunt talium recti judices, bene sperare de nostro seculo aut certe de futuris, cum vestra sola duorum studia habeant, unde alios possint accendere. Ego ut stadii spectator plausu favebo, nec unquam me Deus sivit ita immergi negotiis, | |
ut non talibus ingeniis et legendis et apud alios praedicandis vacem. Vobis opto fortunam dignam tanto literarum profectu. Tuae Nobilitati animo toto addictus
| |
14 Aprilis 1636. Lutetiae. |
|