Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2495. 1636 maart 1. Van J. de VoisinGa naar voetnoot1.Domine Illustrissime, Humanitatis tuae fuit meas esse aliquid putare nugasGa naar voetnoot2; officii mei est tibi gratias agere, quas rependere non possum. Iudicii tui fuit Iudaicarum constitutionum editionemGa naar voetnoot3 praescribere: meae erga te observantiae est voluntati tuae parere; si minus possim satisfacere, mitto itaque specimen lucubrationum mearum, quas a Maiemonis metaphrasiGa naar voetnoot4 inchoavi; cuius priores duos libros de scientia et amore latinos feci. Prolegomena describenda curavi, quae Talmudicam historiam continent; duo etiam priora capita primi libri, quorum primum, Deum esse unum et incorporeum probat, secundum docet mundani opificii contemplatione homines ad Dei amorem et reverentiam converti; deinde caput secundi libri, ubi agitur de ratione recitandae lectionis: Audi Israël etc. Adiiciendi videntur novi ritus, quibus in praesentiarum Iudaei utuntur. Tum collatis Christianis constitutionibus nostris Iudaica dogmata confutabo; si tamen operam hanc meam tibi probatam fore ausim sperare. Pagina iudicium docti subitura movetur Vale et amare perge, Domine Illustrissime, addictissimum tibi
| |
Burdigalae, Cal. Mart. 1636 | |
Adres: Illustrissimo Domino Domino Grotio, Suedorum ad Regem Christianissimum legato. In dorso schreef Grotius: 1 Martii 1636 Voysin. |
|