Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2496. 1636 maart 3. Van Willem de GrootGa naar voetnoot5.Frater optime, Litteras a te integro jam mense non accepi, sed audio et pares alioquin querimonias, qui tres jam nuntios cum litterarum fasciculis Caleti haerere pro comperto asserunt. Iis, quas XXIV JanuariiGa naar voetnoot6 dedisti ut respondeam, scias epigrammata in honorem MoliniGa naar voetnoot7 a te compositaGa naar voetnoot8, latina dico, multis jam a me | |
memoriter esse communicata imprimis MilioGa naar voetnoot1, Screvelio medicoGa naar voetnoot2, GraswinkelioGa naar voetnoot3 et variis hic advocatis, quorum testimonio facile evinci poterit eum ingenii tui esse foetum; alias si res integra foret, libenter tibi dicto audiens fuissem. A PetroGa naar voetnoot4 litteras heri accepi, quibus conqueritur se vestibus omnino destitui, et pecunia quoque ad varios usus indigere; rogo aliquid certi quod ei trimestri tempore, aut quot mensibus possit erogari statuatis: ego rebus sic stantibus continuas ab eo querelas habeo, et uxori tuae satisfacere non possum, cui propediem rationes accepti et expensi mittam, ut videat, quo hic res sunt loco. Scripsit et ad avunculumGa naar voetnoot5 et te CorneliusGa naar voetnoot6, sed ego nullas ejus litteras vidi; comiter eum a magno cancellarioGa naar voetnoot7 accipi mihi intelligere perjucundum est. DidericumGa naar voetnoot8 cum iis, quae ferebat, jam incolumem spero receperis; nobis, ex quo hinc enavigavit, nihil de ejus itinere constat, neque quicquam audimus de Simone GraswinkelioGa naar voetnoot9, quem tu jam abiisse scribis. Parentes nostriGa naar voetnoot10 sic satis bene pro aetate se habent, nisi quod mater rursus paralysi laborare visa est, certe lingua in aliquod tempus officio suo non bene fungebatur, sed id malum jam abscessit. Uxor meaGa naar voetnoot11 cum liberisGa naar voetnoot12 te tuam tuosque quam officiosissime salutare jussit, ut et affinis LosecatiusGa naar voetnoot13 cum uxoreGa naar voetnoot14 et liberisGa naar voetnoot15 per litteras, quas proxime accepi; certe soror nobiscum natalem tuum celebrare in festo Paschalis promisit. Res omnes publicae hic valde fluctuant; venit ex Hispania mandatum, quod ad conficiendas cum Foederatis Ordinibus inducias sufficiens esse judicatur. Sed nostri negarunt se aliter quam cum rege GalliarumGa naar voetnoot16 tractare velle, quam rem dictum mandatum non comprehendit. Petiit itaque WittenhorstiusGa naar voetnoot17, ut duorum mensium intervallum concedatur, intra quod mandatum aliud impetrari possit; id cum ab Ordinibus negaretur, abiit quidem ille, sed duobus post diebus venere e Brabantia litterae, quae testantur etiam in eam rem missum esse mandatum, quod pauci credunt, plures utcunque se res habeat non rotunde in hoc negotio procedi, sed hostem omnem in procrastinatione spem ponere judicant. Interea Caesariani milites in territorium Embdanum irrupere, unde valde sibi | |
nostri metuunt Frisii optantque jam illic in praesidio esse milites Suecos, quos ipsi e dicto territorio arcuerunt. Leodienses valde etiam urbi suae metuunt a Caesarianis militibus, qui jam eo frequentes tendunt, ipsis contra ad tutelam urbis suae omnia praeparantibus. De iis, quae antea mandaveras agam cum ReigersbergioGa naar voetnoot1 jam reduce; de Tilenianis scriptisGa naar voetnoot2 in prioribus litteris egiGa naar voetnoot3 et porro adnitar, ut autographa, si salva sint, ad te redeant. Vale, frater optime, et ne nos omnino eorum, quae apud vos geruntur, nescios esse patiaris, etiam etiamque rogo. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, III Martii 1636. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 9. Aprilis. |
|