Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2544. 1636 april 9. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Prope eodem tempore accepi literas tuas, mi frater, 3, 10, 20 MartiiGa naar voetnoot2. Postremas prius ὁμηϱιϰῶς. Ut melius intelligatur vis epigrammatis, optimum dabo interpretem Venetum fratrem PaulumGa naar voetnoot3, virum veteris novaeque historiae callentissimum. Vidi ipsius autographas ad senatorem Parisiensis senatus GillotumGa naar voetnoot4 literas scriptas 12 Maji 1609, in quibus haec sunt prudenter, ut omnia illius, dicta. ‘Si quam libertatem in Italia retinemus aut usurpamus, totum Franciae debemus. Vos et dominationi resistere docuistis et illius arcana patefecistis. Majores nostri pro filiis habebantur olim, cum Germania, Anglia et nobilissima alia regna servirent ipsique servitutis instrumenta fuere. Postquam excusso jugo illa ad libertatem aspirarunt, tota vis dominationis in nos conversa estGa naar voetnoot5. Nos quid hiscere ausi fuissemus contra ea, quae majores nostri probaverant, nisi vos subvenissetis?’ Haec digna lectu et pontificiis et iis, qui apud te eadem agi non vident protestantibus, tibi potissimum mitenda censui. Nunc ad tuas ordine, sed cursim venio. Literas curandi video rationes multis modis incertas esse. Optimum est non easdem semper experiri. Si quid est fidas aures requirens, mercatorum uti opera. De Molino epigrammataGa naar voetnoot6 et latina et Graecum non displicere gaudeo. Putavi debere me hoc memoriae viri semper et in omni fortuna mei amantis. PetroGa naar voetnoot7 cum modo, ut prospectum sit, curabimus. Scripsi ei, ut meas Institutiones Batavi IurisGa naar voetnoot8 in sermonem latinum, non qualemcunque, sed Digestorum transferat. Rogo te amicosque omnes ad id opus, ipsi publicoque utile, et hortatores et adjutores sitis. CorneliusGa naar voetnoot9 spero jam de segnitie se purgaverit. DidericusGa naar voetnoot10, nisi aliud res suadeat, hic manet ad discendos mores, gestus, linguam, equitandi et armorum artem. Si tamen aliter amicis videbitur, non erimus pertinaces. Simonem GraswinckeliumGa naar voetnoot11 apud vos esse gaudeo. Quoties tibi scribo, toties et parentibusGa naar voetnoot12 optimis me scribere intelligo: novi enim diligentiam tuam. Gaudeo matrem incommodo novo liberatam, patri pro | |
aetate belle esse. Deus illorum diu adversa non gravi senectute compenset mihique det illis semper probari. Uxori tuaeGa naar voetnoot1, Losecatioque et ejus uxoriGa naar voetnoot2 omnibusque nostris pro suavi nostri memoria gratias agimus. Multum refert, quid responsi a Bruxellis venturum sit, super negotio pacis Batavicae Gallicaeque. Interim non transmitti agendi tempora gaudeo. Caesarianos e Frisia Orientali in Westfaliam rediisse etiam hic audimus. Iuvabit, quid ibi porro acturi sint, intelligere. Leodienses vexari jam diu audimus. Quid consilii sint capturi, colludente cum agri invasoribus episcopo eodemque principeGa naar voetnoot3, videndum erit. Rogo, Rotterodamense negotiumGa naar voetnoot4 ne semper trahatur. Et me enim et vobis indignum est nos tot per annos prolatando illudi. Si cum bona gratia jam nihil fit, cogitandum erit illic judicio, an alibi expeditiori via meum mihi consequendum sit. De Casaubonianis ut pergas rogo, quando de TilenianisGa naar voetnoot5, quae magni facio, recuperandis spem adimit LamairiusGa naar voetnoot6. De Friderico Imperatore epigrammaGa naar voetnoot7, quod mihi legatus BritannicusGa naar voetnoot8 PavoniGa naar voetnoot9 se dedisse dixerat, si secunda sunt judicia, gaudeo. Velim et Gallice id versum videre. Eindhovia neque situ neque munimentis momentum habet. De Gallorum ad Mazeriam exercitu nihil est: neque multum ad eum limitem hinc actum iri arbitror versis in Italiam conatibus; illis quoque usque hac non prosperis. De AnthologiaGa naar voetnoot10 etiam D. VossioGa naar voetnoot11 scripseram. Reposuit tricas BlaviiGa naar voetnoot12. Characteres, quos mihi Petrus miserat, plane indigni sunt opere. Velim edi talibus, qualibus usus est StephanusGa naar voetnoot13, et cum illis σημείοις διαϰϱιτιϰεῖς nominum, quibus homines, montes, urbes, aquae discernuntur. Si talia non reperiuntur, aliis typis optimis edi librum cupiam et indices confieri scriptorum et eorum, de quibus scribitur, hominum, rerum, locorum. Prolegomena non inutilia jam parata habeo. Gaudeo mihi conjecturam de Scenquiano castelloGa naar voetnoot14 tam bene processisse, ut praedicti eventus spes sit propinqua:
μάντις δ᾽ ἄϱιστος ὅστις εἰϰάζει ϰαλῶςGa naar voetnoot15.
| |
Libellum ad chartas meas recuperandas exhibere ne differatis, quaeso. Multum enim naufragii tabulas colligere desidero. Claudam epistolam solito rogatu, omnia mea, ut tamdiu facis, fraterne cures. Vale quam dulcissime cum nostris tuisque omnibus. Tuus tibi obligatissimus frater
| |
9 Aprilis 1636. |
|