Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2520. 1636 maart 20. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine, Ducem BernhardumGa naar voetnoot2 adivimus legati acceptique ab eo comiter et officiose sumus et resalutati. Illud, quo nuper non ita exacte cognoveram, tacendum non arbitror: cum primumGa naar voetnoot3 ad regemGa naar voetnoot4 admissus fuit, postquam pauca locutus fuerat, rege caput suum tegente idem ipsum fecisse injussum. Apparuisse in regis jussu offensam, qui nudato capite, ut duci quoque eadem necessitas imponeretur, sermonem abruperit. Post id apud reginamGa naar voetnoot5 fuere ambo, tectus rex nudo dux capite, quod dux honori sexus more Gallico datum interpretatur, Galli, quod ante peccatum fuerat, eo correctum volunt; eique indicarunt tegendi capitis honorem non negaturum regem duci, si titulum sibi Franconiae alteriusque supremi imperii asscriberet, nam soli sanguini id deferri haud solitum. Commendat se dux Tuae Sublimitati optatque et ab ea et a Britannia impetrare se posse militiae suae supplementa. Id ni obtinet, brevi dilapsis copiis ipsius quoque labescet auctoritas. Nunc ad fanum Germani cum ceteris ducibus proceribusque sociat consilia aegrotante adhuc FeuquerioGa naar voetnoot6. Quidam e primoribus mihi dixere valde suis commodis intentum ducem, aegre magna cardinalis ValettaeGa naar voetnoot7 patientia retentam concordiae speciem. Dux in sermone mihi dicebat Riceliacum cardinalem sibi affirmasse BrandenburgicumGa naar voetnoot8 partes relictas resumere neque de ejus in Galliam fide dubitandum. Aliunde disco patrem IosephumGa naar voetnoot9 polliceri SwartsenburgicoGa naar voetnoot10, qui consilia Brandenburgici regit, in Gallia principatum si id efficiat internuntio eo, qui hic est, Brandenburgici filioGa naar voetnoot11. Anglicus legatusGa naar voetnoot12 minus minusque sperare se ait de foedere cum Gallis. Non dubitare se, quin Anglia spem amicitiae ad Suedos sit translatura firmius haesurae per religionis vinculum. Nam a Gallis res non obscure gubernari ad pontificisGa naar voetnoot13 gratiam et regni et amicorum malo. | |
Abit ParmensisGa naar voetnoot1 cum donis ad Cm scutatorum. Duci Bernhardo sex equos speciosos dedit cardinalis Riceliacus ipsumque domi ipsius resalutavit, ut et pater Iosephus. Mittitur ad tutandum magis Picardiae limitem quam ad inferenda in hosticum arma non magna cum manu CastilionaeusGa naar voetnoot2. Novarum cohortium conscriptiones novae regni partibus indictae et galerarum paratus recuperandas ad insulasGa naar voetnoot3 tardius, quam res poscit, procedunt asseverante nihilominus patre Iosepho cis menses duos hostem ad nullum Galliae finem appariturum. At in Italiae agro Lomelino PralinusGa naar voetnoot4, ut Gallus, inconsulto impetu cum octingentis militibus in hostem ruens ab Leganesio, Mediolanensis terrae praefectoGa naar voetnoot5, circumfusus parum abfuit, quin cum omnibus suis interiret. Saluti fuit, quod intellecto periculo subvenit CrequiacusGa naar voetnoot6, is quoque ipse magnum aditurus discrimen, nisi hostem fama copias ejus supra verum attollens fefellisset. Dux Bernhardus de pace injecto a me sermoni nihil plane respondit. Accepisse se literas dicebat a mareschallo HornioGa naar voetnoot7 seque curam ipsi reddendae libertatis tum cardinali Riceliaco tum Iosepho commendasse; satis tamen mecum judicans nihil esse nisi ex pace communi, quod speretur. Mirari se dicebat nullas a MochelioGa naar voetnoot8, qui ad ipsum scripserat, venire literas. Ego idem miror et aliunde intelligo praedicari ab eo me in hac aula minus esse gratiosum. E re sit non ignorare me, quae illis in locis aut aguntur aut dicuntur, ut ea mihi hic et ad inquirendum et ad judicandum prosint. Princeps ArausionensisGa naar voetnoot9 aegre obtinuit, ne quid equitum aut peditum, qui nunc Batavis militant dimitteretur. Indutiarum manet ibi ingens desiderium spe difficiliore ob Galliae connexum. AysemaGa naar voetnoot10 inde ad imperatoremGa naar voetnoot11 mittitur. Comites SarapontaniGa naar voetnoot12 et per me suas res Sublimitati Tuae commendant et scribunt ipsi. PaviusGa naar voetnoot13 qui hic est, et eo, quod in Hollandia obibat eximio munere, et legatione simul excidit. Hoc illi dedit impense nimis quaesita Galliae gratia. Tabernas Alsatiae cogente fame ac pestilentia a GallasioGa naar voetnoot14 derelictas intelligimus. Tuae Sublimitati, Excellentissime Domine, cuncta prosperrima opto. | |
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
10/20 Martii 1636. | |
Haec cum scripseram, venit ad me PriandiusGa naar voetnoot1 res hic Mantuanas agens, magnus rerum Gallicarum praedicator. Is ante Maji exitum in Italia regis sociorumque copias ait futurum ad XXX millia, in quibus duas partes regis tertiam sociorum: equites in iis quater mille; naves autem in mari XL cum VIII hominum millibus; RohaniiGa naar voetnoot2 praeterea exercitum ad XII millia. Haec si ut dicuntur ita praestantur, magnam illic praebebunt ad res gerendas materiam. Anglus nihil se promovere conqueritur. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|