Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2517. 1636 maart 20. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime Domine, Quod literis tuis XXI Feb. ad me datis reponam, nihil magnopere per gratias habeo; nam post ea, quae scripsi ante hos octo diesGa naar voetnoot2, nihil habemus dignum nuntiatu, nisi quod dux BernhardusGa naar voetnoot3 gratus regiGa naar voetnoot4 proceribusque legatos resalutans fidem suam in bonum publicum et res maxime Suedicas quantis potuit maximis indiciis testatus est. Cum eo nunc rex et proceres ad Sancti Germani fanum consilia ineunt, quibus bellum procul Gallico sine in hostium inferatur; intenta maxime in Italiam cura, ubi nuper PralinusGa naar voetnoot5 Gallico more, pericula audentius quam prudentius ingerens a LeganesioGa naar voetnoot6 multo validiore circumventus inclususque clade affectus; ac quo minus ipse cum militibus, quos habebat octingentos, interiret, CrequiaciGa naar voetnoot7 adventantis fama supra verum copias ejus attollente servatus fuit novo super tot vetera documento temperandos consiliis fortes animos. Campaniam adhuc bene tuetur comes SuessionensisGa naar voetnoot8; ad Picardiae finem mittitur CastilionaeusGa naar voetnoot9. Legatum BritannicumGa naar voetnoot10 affirmare possum tui esse amantissimum tuumque de se tam benignum judicium - nam partem illam literarum ei ostendi - quanti debet aestimare. De cetero is est, qui, si quid fieri possit e bono publico domusque Palatinae, nihil in se passurus sit desiderari. Tamen quod hic urget, negotium non quantum vellet procedit, sive BavariGa naar voetnoot11 respectus obstat, sive privatae de captis aut mersis navibus controversiae moram injiciunt majoribus. TurcamGa naar voetnoot12 multa bassis largiendo averti posse sperat, quantum ex literis discimus aulae Viennensis. | |
Daniae nothusGa naar voetnoot1 hic nihil efficit. Molitiones Bavari ad firmandam sibi in perpetuum Palatinatus poss(ession)em etiam hic nos intelleximus neque latet ea res illustrissimi regis BritanniaeGa naar voetnoot2 legat(um). Utinam tam diu cunctantes vel hoc nuntio ad vera consilia impellantur. Rebus BanneriiGa naar voetnoot3 tam prosperis in spem erigimur posse recuperari ea, quae Suedis sua virtu(s) pepererat et quae sociorum fuerant. Sed, ut dicis, aequum est opem conferan(t), quorum id per se vel propinquas necessitudines interest. Ni fit contentis vocum discriminibus in Galliam Batavosque, irrumpet etiam ex Germania bellum victaeque gentis viribus domus Austriaca conjunget disjecta imperia. Hanoviae timeri video. Literis recentioribus laetis educor jam convenisse inter Batavorum proceres de vetere equitis peditisque numero nihil imminuendum. Spero principem ArausionensemGa naar voetnoot4 istis viribus provide, ut solet et, quod Deus addat, feliciter usurum. Quo magis procedet annus, uberior, ut puto, subnascetur scribendi materia. Tibi, vir illustrissime, tuisque omnibus cuncta, quae optari fas est, eveniant. Illustrissimae Tuae Dominationi omni studio addictissimus
| |
Lutetiae, XX Martii nov. cal. 1636. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. |
|