Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2548. 1636 april 10. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot5.Non ingratas, vir clarissime, tibi filioque quas misi literasGa naar voetnoot6 sane gaudeo; nam quos amo, ab iis et redamari percupio. Quod PetriGa naar voetnoot7 mei studiis favetis ambo, pro eo etiam gratias ago rogoque, ut | |
eum excitetis ad operam, quam nuper ei indixi vertendae in puram Pandectae latinitatem meam Batavici juris institutionemGa naar voetnoot1. Neque hortatores tantum vos esse, sed et, quando opus erit, adjutores cupiam. AnthologiaGa naar voetnoot2 tota editioni parata est, sed typorum Graecorum, quos mihi filiusGa naar voetnoot3 transmiserat, species mihi non placet. Valde amem tales, quales sunt in Stephanica Anthologiae editione cum notis illis discriminatricibusGa naar voetnoot4. Sed forte nusquam tales reperiamus. Indices quoque addi velim exactos poëtarum, et de quibus agitur, hominum, rerum, locorum. Ita enim liber utilior fiet monstrantibus viam etiam prolegomenis meis, quae parata habeo. Rogo dispicias, ubi editio et accuratissima possit fieri et cum maxima celeritate. Tua de PoëticaGa naar voetnoot5, filii MaimonidemGa naar voetnoot6, immoGa naar voetnoot7 de pectore ubi prodierint, duplici cum gaudio legam et ob scriptores et ob argumenta scriptionis. OrigenesGa naar voetnoot8 dudum est, quod impatienter desidero: SalmasiusGa naar voetnoot9 ea in re exspectandus non erit prolatator nimius. De Tacito non debet a me commentarius exspectari nec dissertationes politicaeGa naar voetnoot10. Sed si quis edere velit, cum iis, quae LipsioGa naar voetnoot11 et illis Gruterianis scriptionibusGa naar voetnoot12 notata, possum correcturas emendationum sexaginta aut circiter addere, ut illa quoque nova accessione opus commendetur. SchickardoGa naar voetnoot13 bene te voluisse non dubito et ex literis tuis certior fieri gaudeo. | |
Sed exonero te ea cura. Mortuus est enim ex peste. De eo hoc fecimus epigramma a BerneggeroGa naar voetnoot1 moniti: Qui stadium Solis penitusque latentia Caelo
Sidera, qui voces norat Hebraee tuas.
Optimus interpres, quam Bosphorus alluit, aulae
Cui melius multo quam sibi notus Arabs.
Pestifero rapitur Schickardus sidere: docti
Flent, simulatque artes discere quisquis amat.
Vix talem seri poterunt sperare nepotes
Ut nunc a morbis secula longa vacent.
Mea meique tibi ac tuis omnibus, ut semper, prosperrima precantur. Tibi devinctissimus
| |
Lutetiae X Aprilis MDCXXXVI. |
|