Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2512. 1636 maart 17. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot1.S.P. Quod tam honorificis literisGa naar voetnoot2 filium MatthaeumGa naar voetnoot3 compellare, hoc est, - quod tibi propositum fuisse non dubito - ad reliqua studiorum accendere volueris: ut aliis nominibus ita illo etiam uterque plurimum debere nos fatemur. De ἀνϑολογίᾳGa naar voetnoot4, tardius respondeo. In caussa est, quod filius Petrus GrotiusGa naar voetnoot5 jamdiu, ut mihi ante menses duos retulit, hoc munere sit perfunctus. Sed addebat suis se ad te literis addidisse, videri sibi conducibilius, ut in Galliis hoc opus edatur: quia in talibus triconem ac bovinatorem, ut cum LucillioGa naar voetnoot6 sic dicam, BlauwioGa naar voetnoot7 hoc majorem ex typographis norit neminem. Qui sic ante conjugium eratGa naar voetnoot8, nunc νεόγαμον se, - ex quo solus omne onus cum fratrum unoGa naar voetnoot9 sustinet - justius censet lente, ut ipse appellat, festinare. Et vere festinat, ubi semel sit exorsus. Sed ad ordiendum nihil lentius videre memini. Itaque omnes fere eludit, non animo quidem malo, sed quia nihil recuset, unde spes lucri affulgeat et aliqua etiam honoris: postea vero, ubi singuli admonent promissi, imparem se tam multis intelligit. Atque ille quidem, cum primum de Ἀνϑολογίᾳ convenirem, confestim annuit et transmitti eam postulabat. Sed ego hic objectare, quod jam biennium haberet filii MaimonidemGa naar voetnoot10, nec satisfaceret; quod non minoris temporis spatio detineret | |
opus affinis mei Francisci Junii, de pictura veterumGa naar voetnoot1; quod aliquanto diutius tam multa MeursiiGa naar voetnoot2 hactenus inedita, quae poscenti benigne transmisisset, magno cum viri dolore asservaret; id eo virum hunc magis urere, quod nobilissimis Daniae et aliorum locorum viris sua dicasset nec eos hoc fugeret, qui assidue pollicita exigant: tarditate hac leviorem apud eos fore gratiam. Blauwius humeros attollere; addere deinceps se alium fore, hactenus fratrem e Galliis exspectasse. Et jam quidem tres Junianos de pictura libros orsus; Maimonidem filii τοῦ μαϰαϱίτου post octiduum certo auspicabitur; opera Meursii intra sex hebdomades, ut sperat; nostros de Poetica librosGa naar voetnoot3 vertente hoc anno; sed grande Originum opusGa naar voetnoot4 nonnisi post annum exactum posse. De tuis vero valde se invito fore, ad alterum si eatur. Ne tamen statim tibi responderem, poscebat. Velle ajebat cum fratre dispicere de certo editionis tempore. Eam esse magnitudinem ac dignitatem tuam, ut etiam apud cessatorem hunc eximius esse debeas. Multa igitur aliorum dilaturum, partim in tuae spem gratiae, partim ne sibi minus quam publico incommodet. Sed nimis haec verbose apud tam occupatum. Ad Tacitum venio, quem et ipsum cum tuis castigationibus ac notisGa naar voetnoot5 edere paratissimum se ait, sed pro multitudine harum vel paucitate statuere debere de forma operis, utrum ea augusta esse debeat an ejusmodi, quae circumferri possit, vel media aliqua. Adfuit mihi his diebus frater germanus optimi et clarissimi SchickardiGa naar voetnoot6 literasque ejus praelegit de misero et suo et Germaniae statu. Utinam Ultrajectini de eo cogitent. Horum illustris schola in Academiam convertetur, cujus inaugura- | |
tio erit triduo a Paschate. Non desinam commendare. Sed raro eorum ratio habetur, qui tam longe absunt nec nisi aliena commendatione innotescunt. De PerneggeroGa naar voetnoot1 idem et feci et faciam porro. In centuriones nauticos, qui tribus circiter mensibus Hagae in carcere fuerant detenti, quia tam bellam occasionem perdendi classem Dunkerkanam neglexissent, hesterna demum die, qui XVus erat Martii, a delegatis judicibus lata est sententia. Vander-AbtGa naar voetnoot2, qui thalassiarcha erat, ut fertur, carceri annorum XXV est addictus. Habet tamen non paucos, qui famam ejus tueantur. Codde totidem annis exulaturus; Crachtius et Sterkius sexennio erunt extorres. Quod ex publico iis debebatur, fisco adjudicatum. QuastiusGa naar voetnoot3 et alii absoluti. Filius Petrus Grotius vita et industria se nobis et aliis probat. Quas literas his meis adjunxi, hesterno vespere accepi. Quo in genere non soleo procrastinare, quod esse possint de re maximi momenti. Amstelodami, MDCXXXVI. XVII Mart. Salutem plurimam lectissimae uxori et liberisGa naar voetnoot4 a me et meisGa naar voetnoot5. Τάχιστα. Cultor nominis tui
| |
Adres: Illustrissimo Hugoni Grotio, Reginae et regni Sueciae legato ordinario ad regem Christianissimum. Lutetiam Parisiorum. In dorso schreef Grotius: 17 Martii 1636. Vossius. En boven aan de brief: Rec. 4 April. |
|