Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2549. 1636 april 11. Van B. DamckeGa naar voetnoot2.Excellentissime Nobilissime Domine, Is ipse dies, qui praeter opinionem prosper mihi apparebat, magno me infortunio innocentem auxit. Dies erat vigesimus quartus mensis Martii, quo a meritissimo parente meoGa naar voetnoot3 literae mihi redditae sunt, quas, Exc. T. praestita reverentia offerendas praesentium portitoris, inclytae nationis nostrae Germanicae secretariiGa naar voetnoot4, fidei commisi. Unde is tam inclytae nationis Germanicae quam meo nomine Magnif. T. compellatum venit. Demisit me in infestum quendam casum, quem praesens enarrabit, fortuna, ac in squalidum carcerem condidit, donec, postquam omnibus de innocentia mea constabat, totius inclytae nationis Germanicae intercessione et adiumento e carcere post octiduum emissus sum, ea tamen lege, ne, antequam longior processus finem sortitus fuerit, urbe excedam. Accedit huic malo aliud, habenda nimirum cautio. Interea, dum haec serio tractantur, hospes meusGa naar voetnoot5 moritur, cui pro novem mensium victu et aliis obstrictus sum. Cautionem igitur quis adiungeret, nullibi gentium erat. NepotiGa naar voetnoot6 tandem hospitis defuncti, viro non tam lautae rei, quam bonae fidei, vicem meam doluit. Nota autem omnibus inter defunctum et me insignis familiaritas et, quod nunquam serii quidquam iurgii cum eo mihi intercesserit, ex quo amicitiam coluimus: ea animorum coniunctio fuit, ut vel vitam pro eo cum morte commutare non renuissem, apud quem ultimum in coena fui ea vespera, qua fatalem horam obiit. In casu etiam non adfui: vel, si adfuissem, manu dextra libere uti licuisset. Oberat nihil, | |
quam quod caedis autor concivis meus, qui evaserat, eadem mecum mensa uteretur. Quae omnia prolixius praeter innocentiam meam Ampl. T. ex praesente cognoscet. Supplex igitur Nobilitati T. colendissimi patris mei literas offero, unice simul obsecrans, velit observantiam totius inclytae nationis Germanicae agnoscere, eius authoritatem, qua uti etiam nervo rei gerendae me iuvit, non abiicere, mihi in adversis, dum res summe postulat, succurrere, meae famae, quae pari cum vita passu ambulat, rationem habere, veteremque erga me affectum testari, non dedignetur. Vide, quaeso, Amplissime Domine, quanto in periculo haeream, nisi tuo salver auxilio. Neque solus ego, sed omnia, quae alicui in mundo cara, inter quae primas fama obtinet, esse possunt, a T. benivolentia, Nobilissime Domine, pendent. Respice me in adversis meis, ne peream. Non deeris innocenti, Amplissime Domine, consilio tuo, quo magis omnia felicius procedant. Et, quod summa rei praeterea est, tua apud mercatorem fideiussione res meas promovere non gravaberis. Ego hoc sancte promitto me, quam primum voti ac petitionis meae compos factus fuero, ilico hinc ad vos abiturum esse. Verum fatebor non minus quadringentis coronatis me hinc discedere posse, quibus hoc praesertim casu summe necesse habeo unice praeterea precans, si forte aliquot florenis praeterea opus fuerit, ne id mihi morae sit. Commodam sane per mercatorem conditionem novi. Nam M.r TrorinGa naar voetnoot1, marchand flamand à Paris, si modo ad M.r RouseauGa naar voetnoot2 huc scripserit, nil obstat, quo minus fideiussione tuae Nob. statim solvatur. Sed verbo omnia tuo, Magnifice Domine, pendent, quo me servare potes. Hoc ut indubius opto, sic per omnia sacra rogo. Excellentissimae Amplitudinis Tuae addictissimus
| |
Aureliis Ligerinis, A.o XP MDCXXXVI. 11. April. | |
Onder aan de brief met latere hand: Ex. Domino Hug. Grotio legato. |
|