Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2644. 1636 juni 25. Van J. de VoisinGa naar voetnoot4.Domine Illustrissime, Summo me honore affecerunt litterae tuaeGa naar voetnoot5 et maximum quidem percipere mihi videor studiorum meorum fructum, quod labor meusGa naar voetnoot6 tibi non contemnendus videatur, quo nec aequiorem neque doctiorem habent bonae artes et disciplinae iudicem. Ideoque nulla in alia morum hebraicorum parte maiori cum voluptate tentandam mihi viam putavi quam in ea, quae a te praescripta est, de Synagogis earumque gubernatione: ut ita a divinis auspicemur. Iactis itaque religionis fundamentis ad synagogarum academiarumque institutionem progredimur; | |
tum de iure ipsarum atque ceremoniis agemus, et qua ratione sint aedificandae. Deinde veniemus ad officium sacerdotum, doctorum, ministrorum coetus atque totius populi; preces afferemus, quibus statis horis uti solent hebraei singulis diebus, fastis, et nefastis. Denique doctrinam eorum referemus de Libro legis, quem in synagogis legunt: de Tephillin, Mesusa, et ZizisGa naar voetnoot1. Interim fraterGa naar voetnoot2 absoluta AeneideGa naar voetnoot3, de rebus gallicis, a primis imperii cunabulis eodem carminis genere poëma componitGa naar voetnoot4. Excitat honorificum elogium tuum, cui ne impares haereamus, omnis semper nobis gratus erit labor, omnes iucundae vigiliae; eam enim nos laudem ducimus maximam, quum tibi tanto viro placemus, qui places omnibus. Vale et fove. Domine Illustrissime Addictissimum tibi
| |
Burdigalae, 25 die Iunii 1636. | |
Adres: Illustrissimo Domino Domino Grotio, Suedorum ad Regem Christianissimum legato. In dorso schreef Grotius: Voisin 25 Iunii 1636. |
|