Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermdDe pecunia ad SanctichaumontiumGa naar voetnoot1 missa crebrescit rumor, sed multum imminutus, prius enim de millionibus jactabatur, nunc ad trecena millia ventum est, et munera pretio ducentorum millium tractando conventui Lunemburgensi. Et amicorum e Batavis literae negant cum HeufdioGa naar voetnoot2 pecunias ex foedere debitas venisse. Ipsi proprio regisGa naar voetnoot3 militi, in quem BrezaeoGa naar voetnoot4 imperium est, per quatuor menses nihil aeris persolutum. Cum e Batavia discederent, direptos ab illis vicos contra suetam illis locis disciplinam. Nunc equites raptibus agrorum vivere, peditem diffluere, ita ut ex XXIIGa naar voetnoot5 millibus aegre septem restent. Eos sparsos per oppida - et quaedam accipere abnuunt - stipem orare, partim magistratuum misericordia tenuiter ali. Compertum ab iis, qui Silvaeducis sunt refossa sepulchra, ut lintea vestitui, ligna foco cederent. Haec omnia in oculos incurrentia efficaciora sunt apud Batavos meos quam splendida legatorum verba de bello prolatando magnaque regis potentia. Displicet et illud quod pactum foederis de conjunctim facienda pace eo trahunt legati, ut velint regi curam pro rebus amicorum permitti: in quem sensum et de nostris rebus mecum locutus est FeuqueriusGa naar voetnoot6, cum dicerem nihil protestantibus bonum sperandum ab iis actibus quos papaGa naar voetnoot7 regeret, ipse autem responderet, papam se negotiis tantum secum sentientium immixturum, protestantium autem rebus consulturum regem: ita ut me cogeret dicere nos igitur alienae rei accessionem fore. Video viros rerum Batavicarum non imperitos ita arbitrari: in arcano jam convenisse de conditionibus induciarum inter principem ArausionensemGa naar voetnoot8 et cardinalem HispanumGa naar voetnoot9; eo fieri, ut Hispani ad publica colloquia Gallos admitti non recusent. Si quid actum est, clam habetur et nationes, quas provincias vocant, et civitates singulas, quarum nonnulae id conqueruntur, non inique si reipublicae forma spectetur; sed negotii ea natura est, quae exceptionem desideret. Americanae societati pecuniam, qua indemnis servetur, offert HispanusGa naar voetnoot10. Ingens est aes alienum tum foederati corporis tum partium; publicos reditus absumunt foenora: ad nova onera surdescunt aures. Praeter reipublicae mala apud Frisios civitatum et agros colentium, quibus senatus favet, nunquam bene sedatae discordiae redardescunt haud exiguo periculo, si e Germania in eam regionem se injiciat hostis. Ut Amstelodamenses pacis haud dubie cupidos principi Arausionensi suspectos faciant legati GalliciGa naar voetnoot11, exemplum literarum consulis OetgesiiGa naar voetnoot12 ad ejus urbis | |
magistratus, nescio unde nacti, interpretando in suos usus trahunt. Haec quanquam ad meam proprie curam non spectantia, quia ad rei communis dijudicationem non nihil pertinent, reticenda non existimavi. Meti Nassaviis comitibusGa naar voetnoot1 Lutheri placita sectantibus parlamentum interdixit, ne, quod solebant antehac, domi suae sacra facerent regni legibus impermissa. Id refrigerare ducis Bernhardi studium in res Gallicas poterit. Et cardinali ValettaeGa naar voetnoot2 jam bis scripsit pontifex, absisteret homo ecclesiasticus arma cum haereticis jungere. Episcopus AurelianensisGa naar voetnoot3 his diebus vehementem orationem apud regem habuit in regni hujus calvinianos, preces seditiosas et dogmata bonis moribus pacique publicae noxia incusans. Anglia feliciter tot aliorum bellis fruitur commerciis omnibus eo transientibus. Interdum navis aliqua a Gallis capitur novasque adfert disputandi causas longe alia nunc defendentibus Anglis quam olim, cum vicinis quiescentibus ipsi bella gererent. Seldeni liberGa naar voetnoot4 totius maris controversiam movens diligenter a cancellario FranciaeGa naar voetnoot5 aliisque proceribus conquiritur legiturque. Et puto futurum, ut respondeatur heic non minus quam apud Batavos, quos praeter communem navigandi mercatusque causam propius res ista tangit ob piscatum sub ipsa Angliae Scotiaeque litora, exerceri solitum. Nec desunt apud eos, qui haec aliaque nasci dicant ab Hispanorum largitionibus, quibus aulam illam contactam volunt. Ducem BulioniumGa naar voetnoot6 jam in clandestina missa visum sui non negant. Lubet videre, retenturusne sit praefecturam et militaria, quae apud Batavos habet munera. Venturum se huc ad regem profitetur. UxorisGa naar voetnoot7 animum, cujus blanditiis regitur, ad res Hispanicas propensiorem esse constat. Comiti HanoviaeGa naar voetnoot8, qui Meti agit, non diffidit tantum, sed et irascitur haec aula, quod repertae apud eum sint chartae commeatum concedentes iis, quos ad pacem seorsim suam cum CaesareGa naar voetnoot9 faciendam missurus esset. Pari de causa ab ipsa civitate Francofurtum legatos venisse audimus. Vienna literae tolli a Turcis ajunt, quae jaci coeperant bellorum semina; ad quaerendas rationes componendae rei Palatinae delegatos episcopum ViennensemGa naar voetnoot10, comitem MoecaviumGa naar voetnoot11, TaumemsdorfiumGa naar voetnoot12 et StralendorfiumGa naar voetnoot13; ducis | |
WirtenburgensisGa naar voetnoot1 pacem, quam vellent, nondum impetrasse; SaxoniGa naar voetnoot2 auxilia parari. Ab Italia discimus GambacurtiumGa naar voetnoot3 cum Hispanis in Placentinum agrum penetrasse; VillamGa naar voetnoot4 cum Gallis in Mediolanensem, illumque capto Tombio et Guardamilia hunc locis ad Stradellam iisque immunitis et praesidiis relictis ceteram manum eo, unde venerant reduxisse. Missos a praefecto MediolanensiGa naar voetnoot5 equites in Ticino vicina, putari et ipsum venturum, ne Galli eorumque socii Genua iter possint ipsis eripere. Alios e Novaria Vespolam aliaque loca vix nomine cognita VercellisGa naar voetnoot6 non longe incedisse; BelvideriumGa naar voetnoot7 castellum a custode Helvetio Sabaudis venditum; a MontiregioGa naar voetnoot8, rectore Neapolitani regni, ad necessitates terrae Mediolanensis promitti Cm scutatorum in mensem quemque. Thuanus nosterGa naar voetnoot9 literis 15 Februarii scriptis nosGa naar voetnoot10 docet Hagenoviam a comite GuichioGa naar voetnoot11, cui equites aderant ter mille, invectum pulveris bellici et stipendii nonnihil; sperari futurum, ut et CCCC sacci frumento onusti importentur ac sic in aestatem usque, meliores occasiones parituram, servetur oppidum. Ipse Thuanus, qui Argentoratenses ad commeatus inde obtinendos ambierat, nihil retulerat praeter excusationes ex propriis ipsorum necessitatibus. Cardinalis Valetta agmen suum, quod jam magna penuriaGa naar voetnoot12 alimentorum laborabat, Spinale reduxit, ipse Tullos atque inde, ni quid intervenit, hanc aulam petiturus, nescio an pro spe excipiendus, quia video in omnibus, quae de Alsatia liberanda in vulgus eduntur, nomen ejus reticeri. Hucusque scripseram, cum traduntur mihi literae Sublimitatis Tuae fine anni scriptae cum adjunctis schedisGa naar voetnoot13. Ingentes gratias Sublimitati Tuae debeo, quod neque res bello prosperas neque sua prudentissima consulta me fugere patitur. Non ea est mihi perspicacia neque rerum cognitio, ut quicquam ad consilia momenti afferre possim. Ceterum toto animo probo constantiam jus liberum de bello ac pace statuendi nulla mercede vendentis neque de promissis Galliae quicquam certi habentis nisi oculata fide. Res nostra nummaria hic nihilo magis quam nuper promota est. Misi hodie ad Heufdii cognatumGa naar voetnoot14: nec numerati nec signati quicquam habet. Ductare sperant tempora spe nos lactando. Deus rerum arbiter, Excellentissime Domine, sicut arma secundavit, ita et | |
praeclara Sublimitatis Tuae cogitata ad finem omnibus pia arma gerentibus propositum ducat. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 11/21 Februarii 1636. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|