Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2487. 1636 februari 21. Aan M. VossiusGa naar voetnoot1.Gratum mihi munus advenere, tanto patre digne juvenis, Annales tuiGa naar voetnoot2, eo gratiores, quod in ea materia non illis editis tantum, sed et apud me latentibus operibus multum curae impendi, quo mihi promptius fuit agnoscere primum diligentiam tuam, cui nullae latebrae fuere impenetrabiles, tum judicium, quale ab ea aetate exspectare nemo audeat, quod maxime apparet in illa per scriptorum partim penuriam partim imperitiam ac socordiam obscurissima principum Hollandiae origine, ubi tu non, ut multi, fumum ex fulgore, sed ex fumo lucem attulisti. Quare ita crede, nihil esse tam magnum, quod non a tuis processibus ista tua initia sperare nos jubeant ac me, qui tibi amicus hactenus patris tui meritis fui, nunc tua tanti aestimaturum, ut vel ab illis auspicari amicitiam velim. Vale cum omnibus tuis. 21 Februarii 1636.
Quae de Anthologiae epigrammatum Graecorum versione latina meaGa naar voetnoot3 V.C. parenti tuo scripsiGa naar voetnoot4, ea recte pervenisse spero; nam responsum quin venti inviderint, similium casuum experientia dubitare me non patitur. Si tamen aliquid literis illis meis acciderit, non pigebit repetere. In vobis omnium editionum mearum - non gladiatorias, sed literarias dico - spes est posita. |
|