Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2043. 1635 april 1. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot5.Trevirorum urbem Gallis ereptam pro certo habet cardinalisGa naar voetnoot6 aula; LagrangiusGa naar voetnoot7 negare et pernegare non desinit. Fuit enim heri apud me; quo minus est, cur ei credam affirmanti prope eadem, quae pater IosephusGa naar voetnoot8 dixerat. Illustrissimam Excellentiam Vestram, si inter regnum Gallicum et Suedicum conveniret de pace aut pactione cum CaesareGa naar voetnoot9 non instituenda nisi communi consensu et in eo, ut haberetur ratio impendiorum Suedicorum Maguntiacique tutelam rexGa naar voetnoot10 susciperet, nihil ultra postulare; quibus id ultro addidisse regem velle se et si pace redderetur Maguntiacum, etiam damnum, quod in eo factura esset Illustrissima Excellentia Vestra, sarciretur. Ego quod cardinali dixeram repetii: esse quidem illa praecipua, sed injuncta mihi et alia, a quibus discedere non possem. Cum et de pecunia auxiliari injecissem sermonem, ejus ne teruncium quidem sperandum dicebat, fine tamen colloquii ad rem eandem delapso addidit, siquid rex dare vellet, id daturum liberaliter, sine ulla obligationis necessitate. De negotio, quod SpiringioGa naar voetnoot11 fuit exhibitum, mirabatur ut plane ignarus. Ut directionis nomen Illustrissimae Excellentiae Vestrae conservaretur, multum ajebat a se et FeuquerioGa naar voetnoot12 laboratum eorumque opera rem confectam. Electoris SaxonisGa naar voetnoot13 referebat verba in Illustrissimam Excellentiam Vestram aspera, neque illum hac pacifica in speciem actione alio tendere quam ut totius Euangelici cor- | |
poris in se transferat directionem. Ego vero testabar existimare me Saxonem re ipsa appetere pacem, si modo eam tutam satis reddere possit multis in ejus societatem perductis. Mitti hinc virum nobilem dicebat in Suetiam unde jam discessisset DavausiusGa naar voetnoot1. Sermones multos cum D. Skytti filioGa naar voetnoot2, ut rescivi, miscuit et quantum conjicere potui suasit ei quamvis a patre in Angliam vocato, heic ut subsisteret. Sed is juvenis et patris praecepta et mea secutus consilia abiit. Cum HeppioGa naar voetnoot3 quid moliatur, nescio. Inter alia quae attuli, cur Suedis pecunia auxiliaris negari non deberet, quamvis in Germaniae usus militem rex aleret, Hollandorum exemplum attuli, quibus praeter xii militum millia duos milliones hoc anno rex promitteret; et cum diceret desiturum regem haec dare, si ipse hostilia in HispanumGa naar voetnoot4 captaret, respondi nihilo magis imperatorisGa naar voetnoot5 hostem esse regem quam Hispani. Custodem sigillorum FrancicorumGa naar voetnoot6 vidi; magni facit Illustrissimam Excellentiam Vestram et ait velle id se rebus posse ostendere. Puto eum ex animo loqui. Est enim honestorum studiorum et priscae probitatis; sed ipsius auctoritas majore potentia premitur. Paratur in hac urbe - ubi rex sub ipsum Pascha futurus creditur, nam hactenus ad S. Germani vicum agit - hospitium Illustrissimae Excellentiae Vestrae domus destinata omnibus extraordinariis legatis, et ajunt admissionales cuncta fore magnifica. Comes SuessionensisGa naar voetnoot7 mandatum habet obviam eundi Illustrissimae Excellentiae Vestrae. Praecurret ut ipse dicit Lagrangius. Ego simul sciero ex duobus itineribus, utrum sit institura Illustrissima Excellentia Vestra, quam potero celerrime eam ut videam operam dabo. Duo metuo, ne ea Illustrissimae Excellentiae Vestrae proponant, quae accipere parum ex usu sit, recusare odii plenum, deinde ne properanti variis obtentibus injiciant moram. Sed ea est tam exercitae mentis prudentia, ut rebus etiam difficilioribus apta remedia facile sit repertura. In quo acquiescam et super omnia in divino praesidio, quod Illustrissimae Excellentiae Vestrae, Illustrissime et Excellentissime Domine, perpetuum precor. 23 Mart./Cal. April. 1635. |
|