Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2044. 1635 april 2. Van Willem de GrootGa naar voetnoot8.Frater optime, Vidi eas quas ad parentem XXIII MartijGa naar voetnoot9 misisti litteras, tam tui quam nostri | |
consolatorias, ex quibus gratissimum mihi fuit intelligere te filiaeGa naar voetnoot1 amissionem eo ferre animo, qui philosophiae praeceptis imbutum, rebus adversis exercitatum et, quod Christianorum proprium est, in resurrectione spem ponentem decet. Et quis scit, an non et hoc modo patientiam tuam experiri Deus voluerit? ut te primum bonis, deinde et dignitatibus exutum, nunc etiam filia orbare constituerit, et in omni tentationum genere fidelem reperiens aliis te bonis novisque dignitatibus efferre, familiam vero tuam felici nepotum subole augere ac defunctae vicem supplere decreverit. Mihi certe hoc verisimile fit, cui et tua de filia saeculo exempta legenti in mentem venit ejus, quod Sapientia. c. IV. vers.: 11.Ga naar voetnoot2 palam facit, rapi nimirum aliquos e medio, ne malitia mutet intellectum aut ne fictio - vel ut alii malunt fraus - decipiat animam illorum addita etiam hac ratione, quod Deo ista placuerunt animae, et propterea properaverit educere illas e medio iniquitatum. Sed ad alia veniamus. Ex eorum, quae de MeusnerioGa naar voetnoot3 in mandatis dederas, non fui immemor, itaque haeredes StoutenburgiiGa naar voetnoot4 conveni, qui tamen se haeredes negant. Ii de credito Meusnerii sibi non constare et inverisimile esse, ut tanto temporis spatio suum non receperit, contendunt, legatim vero in codicillis factum nullam post tabulas testamenti, quarum memineras, firmitatem habere. Meusnerium, siquid petere velit, Bruxellis, ubi utensilia, ubi alia ejus bona fuerint, id facere debere: nullam se ex testamento Stoutenburgii, utpote materno elogio exhaeredati, haereditatem hic crevisse asserunt. Ego hoc insuper scio, viduae BrantvicensiGa naar voetnoot5 necdum solutam sex florenorum millium sortem cum usuris, quam Groeneveldio defunctus cum uxore debuit, cujus nomine adversus Stoutenburgii viduamGa naar voetnoot6 lis instituta est, quam ego etiamnum prosequor. Quare ut et te et me uno verbo absolvam, ego hic nullam depectionis ineundae rationem invenio, et illi suadeo auctor sis, ne se vana spe lactet, nam, ut judicium intentando quicquam proficiat, id vero ego nunquam credam, et te ejusdem esse sententiae epistola tua ostendit. Eorum, quae in Galliis geruntur, rogo me aut ipse aut, si vacare non potes, filiusGa naar voetnoot7, saepiuscule certiorem faciatis, ut occasio mihi praebeatur rescribendi, quae hic agi intelligo. Nunc nihil fere est, nisi quod penultima Martii in conventu Ordinum Hollandiae vicerunt ea suffragia, quae faedus cum Gallis pangendum censuere. Trajecti hodie ea de re comitia habentur. Fabula ursi cujus ComminaeusGa naar voetnoot8 | |
[pagina 408]
| |
Ga naar voetnoot8 meminit, omnibus hic in ore est, et ridentur consilia ea, quae nondum teneant, dividentium. | |
PaterGa naar voetnoot1 satis belle valet, materGa naar voetnoot2 languidiuscule. Didericus tuusGa naar voetnoot3 duplici tertiana aliquandiu laboravit, sed inedia et medicamentis oppugnata febris vires remisit, ita ut die Sabbati - cum eum vidi - proxima, vix ulla superfuerunt reliquiae. Vale cum uxore et Liberis a me meaqueGa naar voetnoot4. Hagae 2 Aprilis 1635.
Cornelii litteris ne jam respondeam,
Tibi obsequentissimus frater
| |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris. In dorso schreef Grotius: 2 April n. st. 1635 W. de Groot Van Meusnier. |
|