Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1911. 1634 februari 7. Van J.F. GronoviusGa naar voetnoot2.Nobilissime et magnifice Domine, Post tot experimenta semper similis sibi humanitatis tuae religioni mihi erat dubitare amplius, an migrarem modestiae fines, si inficetis litteris Tuam Magnificentiam inquietarem et studiis nostris porro ut factum velis peterem. Ut enim antidhac justus ille metus ab ausu ejusmodi manum abstinuit, fore, ut indignaretur Magnificentia Tua spei superbae, qua responsum breve inter magnificas plurimas occupationes exspectarem, ita aliam nunc mentem dat divinarum virtutum genius, qui magnum animum non cum fastidio, sed incredibili affabilitate miscuit. Tribunorum olim plebis quae sanctissima apud Romanos potestas erat salva republica noctes diesque populi ad subsidium aedes patebant. Sic Magnificentia Tua aditum permisit mihi et aliis, quicunque severae artis fructum sectantes adversus barbariem, qua involvimur, et studiorum remelligines consiliis et indagare | |
et juvari desideramus. Quo quidem semper timide, ut in religiosis decet, sum usus; nunquam tamen sine magna voluptate imo utilitate, nunquam non doctior factus, sive de meditatis ad Magnificentiam Tuam referrem, sive e re nata suggereretur occasio disserendi. Quale illud nuper de datura, oraculi vicem mihi acceptum. Nec tamen possum, quin removeri postulem unicum adhuc, qui me impedit, scrupulum. Videtur enim originem Graecam probare vox Satyricon, quomodo PetroniusGa naar voetnoot1 et MartianusGa naar voetnoot2 sua inscripserunt et litteris et terminatione Graja. Ut Satyricam levitatem Augustinus de Civ. Div.Ga naar voetnoot3 alicubi et alii. An ergo Saturicus et Saturicum scribenda damnandusque antiquitatis consensus? an vero istam finitionem non ipsorum auctorum, sed grammaticorum dicendum? Sed has curas inter parerga et lucrativas operas jam habere certo constitui, et juris civilis cognitioni serio, quod nec Tuam Magnificentiam dissuasisse aliquando memini, me dare. Cujus principia, ut ea ab Imperatore sacratissimoGa naar voetnoot4 in Institutionibus comprehensa sunt, semel iterumque legendo pervasi, in difficili autem divortio stiti aliquandiu coepti itineris gressum, ex quo Tuam Magnificentiam levi brachio liberare me posse et velle confido. Sunt in viris doctis et hanc artem multorum judicio doctissimis, qui quotidianis disputationibus, quem morem in academiis ubique invaluisse noram, exercendos studiosos putent et in hanc rem TreutleriGa naar voetnoot5 et aliorum theses in manus tradant. Sunt qui maligne hoc genus traducentes nihil praeter VigeliiGa naar voetnoot6 opera commendent et illorum lectione utilius et felicius contineri nos aestiment abstinendo ab istis, quae maximam partem ingenii sint lusus, et ubi magis de verisimilibus, quaeque ἐξεταστὴν acuant, quam juris tyronem instruant, cernatur. Scire velim ante natos illos, qua via tam arduum iter aggressi sint viri magni et an ad alterutrum harum necessario alligandi simus. Etenim verum quotidie experimur non in ominibus, in quibus disputantes fatigantur, ad verum scopum eos oculum collimare, quorum tamen examini non paucorum controversorum decisio deberi se fateatur. Et illae Vigelii regulae, exceptiones, replicae, duplicae etc. vix videntur sine generica aliquali juris cognitione utiliter adiri, ne dicam multa ibi ex nuda Dd. opinione inculcari, quae discernere satis expedite a ϰυϱίαις δόξαις et | |
certissimis legum axiomatibus non queat, qui illarum silvam non prius sit pervagatus. Taceo alia, quibus utriusque veluti sectae acies defensores ad partes nos vocant, Tuae Magnitudini longe procul dubio quam mihi notiora. Ita compendifactis aliis, Tuam Magnitudinem oro demisse, ut tuum de hisce judicium, deque vera, optima, regia via arcem illam Augustae divae invadendi, sententiam, breviter et rotunde, qua praecipue supra omnes quae ego unquam eruditorum loquentes audivi, dexteritate polles, perscripta videam. Sic Magnitudini Tuae levi opera maximum mihi beneficium praestandi materiam plenus bona spei obtrudo. Eandem cum omni familia Summi Numinis protectioni fidelissime commendans. Scripsi Lubecae, ubi nunc velut in secessu dego, notus paucissimis, familiaris nemini aut duobus. VII Eid. Febr. Ad Ann. Christ. MDCXXXIV. Tuae Magnificentiae
| |
Si ei, qui has offeret, reposcenti, aut M. DamckenGa naar voetnoot1 Tua Magnitudo responsum committet, bene ad me curabitur. | |
Boven de brief staat: Incomparabili Heroi Hugoni Grotio, de omni Eruditionis genere summe merito Domino et Fautori magno. |
|