Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1971. 1635 februari 1. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Illustrissime et Excellentissime Domine, Meine cura an aliis de causis suaserit D. de la GrangeGa naar voetnoot2 tam ambitiosi itineris dispendium, ne nunc quidem satis mihi constat. Cum septem per dies vagati essemus, nihilo propius Metim eramus quam quo tempore exiveramus Maguntiaco. Quae praeterea incommoda intercesserint, quis status fuerit sitque valetudinis meae, pro qua quod solicita esse voluit Illustrissima Excellentia vestra, gratias referre nunquam, ne agere quidem digne potero. Significavi ante hoc biduum, id est simul atque respirare mihi ab acerrimis doloribus licuit, ex quo tempore primum quod cepi gaudium fuit ex adventu Spiringii nostriGa naar voetnoot3 Illustrissimae Excellentiae vestrae incolumitatem mihi nuntiantis. De PhilipsburgoGa naar voetnoot4 jam heic inaudieram, sed parum certa auctoritate. Est quidem in hoc malum publicum, sed non sine spe aliqua boni. PyrrhusGa naar voetnoot5 egressus Italia cum Siciliam praeterveheretur, quantum, inquit, pugnae campum Romanis et Poenis relinquimus. Si post id infortunium redditae sunt Illustrissimae Excellentiae vestrae literae Galliarum regisGa naar voetnoot6, haud dubitem esse opus D. de la Grange. Solent enim Gallici legati multas habere subscriptiones regis in charta pura, quibus praescribant quae in horas conducere existiment. Quae in sermone addidit D. de la Grange haud obscure eo pertinent, ut reconciliatae amicitiae, quam labefactavit ipse, honos et gratia apud ipsum sint. Regi | |
Galliarum liberum esse debet, voluntatis suae ubicunque volet edere significationem, sed ita ut tantundem Illustrissimae Excellentiae vestrae regni Suecici vices gerenti liceat. Ea quae de pecuniis flagitandis rebusque aliis Illustrissima Excellentia vestra praecipit, meminero et praescriptis lineis insistam. Et vasa mea et, quod praecipuum, corporis mei status jam is est, ut crastino mane moliar redauspicari iter mirum in modum viis per has nives blandientibus. Det Deus, Illustrissime et Excellentissime Domine, ut diu summae ipsius bonitati gratias debeamus pro Illustrissima Excellentia vestra sospite et florente. Meti. 22 Jan./1 Feb. 1635. Illustrissimae Excellentiae Vestrae
| |
Mercatores, per quos literae Lutetiae ad me recte perveniunt, hos dilegimus: Monsieur Olivier, rue de Quincampois; Monsieur Flamen; Monsieur Francquer, maistre tailleur à la croix de fer, rue St. Martin. Wormatiae vero Petrum Beex, mercatorem Belgam. |
|