Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2019. 1635 maart 22. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot3.Illustrissime Domine, Quod nondum ad cardinalemGa naar voetnoot4, qui Realmonti agit, deducor, causam esse potissimam puto exspectatum LagrangiiGa naar voetnoot5 adventum, qui nunc ad ipsum ivit res statumque Germaniae renuntiaturus comitibus Butillerio patreGa naar voetnoot6 et Iosepho capucinoGa naar voetnoot7 qui negotia cruda accipiunt, cocta ad cardinalem deferunt. Et sic interpretor, quod mihi dixit Iosephus pactorum Parisiensium cardinalem esse opificem, ut nempe Iosephus ea suggerentibus legatis et Lagrangio conceperit, viderit probaritque cardinalis. Abiit jam in Lotharingiam CastilionaeusGa naar voetnoot8 cum xii peditum millibus, equitum duobus. Profectus et in Angliam legatus extra ordinem SeniterriusGa naar voetnoot9 magna nunc apud cardinalem in gratia. Mandatum ei, ut Anglis auctor sit foederis cum Batavis ineundi, ut junctis viribus mari opes Hispanicas oppugnent, donec Palatinatus reddatur Dominis et Batavis detur pax cum plenissima libertatis affirmatione. Anglos eo venturos vix est credibile. At Hispani paratus fervent undique. In Italia putatur brevi futurus triginta millium exercitus collectus ex Tirolensi connexisque locis, ex Slavonibus et Albanis, ex ipsa quoque Hispania et Italia. Putant Itali idem esse consilium, quod antehac FeriaeGa naar voetnoot10 et cardinali HispanoGa naar voetnoot11 fuit retentis ad tempus aliquod in Italia his copiis territandi principes Italos, ne Placentiae exemplo Gallicas partes sectentur. Postea futurum, ut sex ferme millia relinquantur in tutelam agri Mediolanensis. Caeteri in Germaniam et pars in Belgicum finem transeant. Etiam naves longae instructae habentur quasi in oram Gallicam incubiturae, siquid Galli in | |
Italia aut alibi moverint. In Hispania quoque et vetus militia sarcitur et nova conscribitur, tributa quoque indicuntur asperius quam mos est, conquerentibus imminui libertatem suam Catalanis tam calide, ut, nisi mitigetur exactio, metus sit civilium armorum. Principem ArausionensemGa naar voetnoot1 et pecuniae pridem debitae sed in hoc tempus dilatae exhibitione et pollicitationibus impellit CharnassaeusGa naar voetnoot2, ut quam primum producat exercitum ac sic copias Hispanicas in Belgico fine retentet, ne in Lotharingiam, in quam se nunc injecit princeps ThomasGa naar voetnoot3, aliaque Germaniae irruant. Exspectatio de irruptione belloque aperto in Belgicas provincias apud multos refrigeratur. Reformati multa queruntur de captionibus, quibus libertas concessa quondam circumciditur, et, quanquam paene prostratis tantum animi nuper fuit, ut Loduni scholam ab ipsis possessam, sed monachis restitui jussam, vi armata defenderint, ego, si sapiant, quieturos puto. Et tamen non arbitror futurum, ut adeo contemnantur homines, etiam nunc in quibusdam Galliae partibus numero validi et audaces, si aut in Hispanum bellum agitaretur aut Hispanus id agitare crederetur. Dicit saepe cardinalis Riceliacus expeditas se habere cum CaesareGa naar voetnoot4 pacis rationes; id rumor sic interpretatur redditum iri Lotharingiam Nanciaco nudato. Quominus id credam, me movet et regisGa naar voetnoot5 et cardinalis animus gloriae cupiens et magna Galliae in possessione Lotharingiae utilitas et quod munitiones intelligo dejici per Campaniam velut objectu Lotharingiae satis tutam. Fertur ab aula nobilis vir in Suetiam mitti; id quo pertineat, cum ibi sit DavausiusGa naar voetnoot6, non satis video, nisi et illic volunt iis grassari artibus, quibus apud Batavos grassatus est Charnassaeus. Iam ex Batavia literas accipio. Hagae erat SpiringiusGa naar voetnoot7 statim abiturus. HonardusGa naar voetnoot8 ad res Polonicas Suedicasque legationem suscepit. Promittitur ibi a VindiceGa naar voetnoot9 CallimachusGa naar voetnoot10 cum ClodioGa naar voetnoot11, credunt pauci. Regina BohemiaeGa naar voetnoot12 definite ait se filiamGa naar voetnoot13 malle caelibem semper servare, quam Poloniae regiGa naar voetnoot14 nuptum dare. TerentiamGa naar voetnoot15 cum HeppioGa naar voetnoot16 saepe consultantGa naar voetnoot17. | |
Deum precor, Illustrissime et Excellentissime Domine, ut Illustrissimae Excellentiae Vestrae valetudinem et res prosperet. 12/22 Martii 1635. Illustrissimae Excellentiae Vestrae devotissimus cultor
|
|