Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1981. 1635 februari 22. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot5.Illustrissime et Excellentissime Domine, Scripsi primum Meti ad Illustrissimam Excellentiam vestram priusquam ejus acciperem literasGa naar voetnoot6, scripsi indidem acceptis jam Illustrissimae Excellentiae vestrae literis per SpiringiumGa naar voetnoot7, deinde Meldis, rursus ab aede DionysiiGa naar voetnoot8, ubi nunc quoque sum et has scribo; quarum utinam illae quidem curatae sint recte et hae non minus recte curentur; non enim sine causa metuo insidias. Comes BrulonusGa naar voetnoot9, regis admissionalis, quod nondum me in urbem introducere potuerit, causatur motus aulae, qui octo jam dies sunt erupere capto duce PuylaurentioGa naar voetnoot10 et intimis ejus FargisioGa naar voetnoot11 et MontpenserioGa naar voetnoot12. Secutae mox choreae, | |
quas iste casus distulit, et hilaritati dicati dies duo, hodiernus vero expiationi culparum probabilem reddunt excusationem, nisi illud magis actum est, ut ex FeuquerioGa naar voetnoot1 LagrangioqueGa naar voetnoot2 resciscerent, quid ab Illustrissima Excellentia vestra sperare deberent, priusquam legationi mihi impositae honorem haberent, quem aliis habuerunt; quod nunc se et quidem re in consilium missa cis tres quatuor dies effecturos pollicentur. Obtulerat mihi idem admissionalis jus spectandi choreas regias, quae die dominico ductatae sunt. At ego, cum in urbem clam ingredi non placeret, rogaram, ut id beneficium a me in generosissimos barones AxeliosGa naar voetnoot3 transferret. Non tantum id in se recepit, sed et cum tempus advenisset, magnam speciem praetulit satagentis, ut spectaculi fierent participes, sed perditis horis aliquot turbam questus est esse tantam, ut nullus pateret aditus. Sane multi illustres exclusi dicuntur. Legati BataviciGa naar voetnoot4 aegre admissi, quibus cum SabaudicoGa naar voetnoot5 de loco priore certamen ortum separatis sedibus elusum est. Inter haec de Puylaurentio aliisque captisGa naar voetnoot6 sermones, ut solent, pro studiis hominum. Qui suspicaciores sunt, quales ferme esse protestantes Gallos in historia dicit ThuanusGa naar voetnoot7, cum primum inductus est Puylaurentius, ut in Galliam e Brabantia fratrem regiumGa naar voetnoot8 adduceret, id fuisse destinatum, quod nunc apparuit, volunt. Titulos ducis et paris, liberalitatem regis ad octingenties mille scutatos, propinquae nunquam cardinaliGa naar voetnoot9 multum curatae matrimonium, escas fuisse hamatas. Qui cardinali minus male volunt sic rem narrant. Inter pacta, sub quibus ut huc veniret illectus fuit frater regius fuisse ut de connubii sui jure, legibus judiciisque Galliae staret. At triduo antequam ea perficerentur, dum sub incude erat negotium, scripsisse fratrem regium pontificiGa naar voetnoot10 arbitrari se religionis suae esse stare contractis cum Margareta Lotharingica nuptiis; si quid contra regiGa naar voetnoot11 promitteret, id se facere summa adactum necessitate contra animi sui sententiam, idem testatum suis ad pontificem literis Puylaurentium. MasarinumGa naar voetnoot12, cum jam hic esset frater regius, conantem omnibus modis impedire, ne dissueretur illud matrimonium, objecta sibi fratris regii, aversa ab eo conjugio voluntate, ostendisse exempla earum literarum, quarum archetypa pontifex curate servaret. Attonitum hac re cardinalem quaesisse ex Puylaurentio, cur tantis regi beneficiis obstrictus negotium tanti ad rempublicam momenti celasset; nec illum manifestis indiciis | |
deprehensum habuisse quod responderet, nisi non interrogatum se. Simul emanasse alia: Margaretam apud domesticos regii fratris non alio nomine appellari quam quo ejus fastigii matronae solent; pecunias missas, ut in Brabantia splendorem tantae fortunae parem obtineret. Super haec, quae vigilem neque opperiri pericula solitum excitare poterant cardinalis animum, accessisse fastum Puylaurentii aulae impendiis ac fulgore et principum se colentium numero nihil cedentis ipsi cardinali. Nunc Puylaurentius et Fargisius in carcere Sylvae Vincennensis, Coudraeus, cui adjecti postea alii, in Bastilia tenentur fratre regio tacente ad haec et composito quantum potest vultu premente motus animi, cui dixit rex coactum se inimicos semper et ipsius et suos prohibere nequid gravius admitterent. Literae regiae ad provincias missae nihil aliud de captis quam colloquia cum suspectis hominibus promunt et constat Blesis fuisse quendam ex eorum numero, qui reginam parentemGa naar voetnoot1 sectantes regiae indulgentiae beneficio nominatim exclusi sunt. Iudicant omnes sapientes, nisi Deus improvisum aliquid injecerit, jacta esse dissidii civilis semina, auctoritate parlamenti contra matrimonium paucos, plures ad se tracturo pontifice, cujus veneratio his in locis perpetuo magis magisque gliscit, favente illi conjugio neque episcoporum Galliae, siqua ad regis voluntatem accommodetur pronuntiatio, sedatura videtur hos aestus. Nam externi theologi ecclesiae Romanae adhaerentes consulti hac de re respondent; primum nullo scripto documento patere sibi vetita in Galliis principum regii sanguinis regis impermissu conjugia. Ut vetita sint, non sequi etiam irrita esse, nisi et hoc constitutum doceatur, neque a rege aut regiis magistratibus sed ab Ecclesia, cui soli jus esse cassa reddere futura conjugia, ita receptum inter eos est, ut vix sit reperire dissentientes. Ut vero aut principis CondaeiGa naar voetnoot2 aut ducis Mantuani filiaGa naar voetnoot3 aut alia ulla eminentis fortunae eam conditionem eligat, in qua ab aliis pro justa matre familias, ab aliis pro pellice habeatur, vix sperandum est. Et protestantium affinitates quaerere odii plenum. Mirum est omnium Lotharingorum animi quam sint in ducem suumGa naar voetnoot4 proni, aversi a Gallis; idque nunc cummaxime periculosum, postquam dux eo penetravit, ut a Nancaeo minimum absit. De oppido eo ejusque praefecto BrassacoGa naar voetnoot5 video optime existimari. Et CastilionaeusGa naar voetnoot6 parat se, ut eo ducat exercitum. Philipsburgi jacturaGa naar voetnoot7 mirum quam et regem et cardinalem permoverit, ita ut saepe dixerit cardinalis sibi ex quo rebus admotus est nihil evenisse tristius, et discendenti hinc D. FeuquerioGa naar voetnoot8 et roganti quid boni facere possit, responderit: nihil habeo quod dicam, fac quidquid vis. Regis autem excepta vox est dicentis tales esse praefectos, qui a monachis commendentur, nam gratia patris IosephiGa naar voetnoot9, cognati sui, ut in aliis rebus ita in hac usus erat Feuquerius. Fuit autem peccatum | |
eo gravius, quod castellum tanto petitum ambitu tantae utilitatis ad res regias praedicatum, juveniGa naar voetnoot1 fuit traditum, nec juveni tantum, sed ei, qui adversam famam jam habuit capta Mantua; nam qua parte ipse curabat, irrupit hostis, ne tum quidem leviter incusata ipsius negligentia; cujus rei memoriam refricat damnum recens. Cardinalis dicit per duos menses se laborasse, antequam regi persuaderet, ut Arnaldo is locus permitteretur. Dominus d'AvauxGa naar voetnoot2 Stockholmii esse fertur. Rex PoloniaeGa naar voetnoot3 etiam Florentiae duciGa naar voetnoot4 spem facit de ducenda ejus filia, gibbosa, ut fert rumor, cujus obi id mentionem frater regius semper exhorruit. A Spiringio postremae ad HeufdiumGa naar voetnoot5 literae fuere Ambiano scriptae 6/16 mensis hujus. Deum immortalem rogo, Illustrissime et Excellentissime Domine, ut Illustrissimae Excellentiae vestrae valetudinem resque omnes suae curae esse velit. Ad Dionysii 12/22 Februarii 1635. Laborant Poloni, ut legati a Foederatis Ordinibus ad se mittantur. Ea de re hoc Hollandiae conventu instituetur consultatioGa naar voetnoot6. Illustrissimae Excellentiae Vestrae
|
|