Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1951. 1634 september 7. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot3.Literas ternas, mi frater, recte perlatas gaudeo. Dicaculus quaeritur, qui linguas norit Belgicam et Germanicam: si is reperiri nequit, sufficiet Belgici sermonis notitia et quaeretur interpresGa naar voetnoot4. De rationibus pacis ecclesiasticae inter Euangelicos constituendae prodierunt typis editae trium in AngliaeGa naar voetnoot5 episcoporum sententiae, in quibus multa, quae nostrates homines, si sapient, in suas utilitates vertant. Vidi et scriptum pastorum ecclesiae Parisiensis sive CarentonianaeGa naar voetnoot6, cujus editio ideo inhibetur, ne ipsis ea res noxae sit. Nihil potest ad hanc rem apposite dici, quod non contra eat synodi Dordrechtanae molitionibus. Hoc Germaniae ConventuGa naar voetnoot7 nihil est, quod operetur. Iam enim lassi omnes tractis diu deliberationibus ad finem properant. Quare et quae de pace DanusGa naar voetnoot8 atque alii monent differenda sunt in tempus aliud et locum, de quo necdum convenit. Moram quoque incipiunt res Austriacorum prosperiores, quali rerum suarum cursu non solet illa domus multum aut de jure aut de spe sua remittere. Ad prorogandas inter Polonos Suedosque inducias misit rex GalliaeGa naar voetnoot9 praesidis Memmii fratremGa naar voetnoot10; missuros puto et AnglumGa naar voetnoot11 et Danum. Suecorum causa, ut puto, per Suecos agetur, ut rerum illius orbis commodorumque et incommodorum, quae ad gentem utranque pertinent, peritiores. AssumiusGa naar voetnoot12 jam hinc ad comitem viduamGa naar voetnoot13 abiit, mea opera levatus ista | |
suspiciuncula. De StickioGa naar voetnoot1 recte conjicis. Iam ad ducemGa naar voetnoot2 et ad vos iit brevi reversurus, ut negotio isti culmen imponat. Inclinatior mihi annus videtur, quam ut contra Antverpiam quicquam sperem. De EspinoïoGa naar voetnoot3 aliisque Belgis exsulibus hoc quidem satis constat sine Galli ope nihil illos agere posse. An vero eousque venturus sit rex, ut ipsis e suo solo hostica moliri sinat, non frustra dubito. Solent enim Gallus et Hispanus reges sub alienis nominibus alteri alter negotium exhibere illaesa interim domi pace. Vossium, Barlaeum amicosque alios valere et nostri esse memores gaudeo. Nec parum mihi placeo, cum Sophompaneam nostrumGa naar voetnoot4 lectum probas; quod si agatur aut Delphis aut Amstelodami, velim librarios afferre exempla et aliorum librorum meorum et disquisitionis. PetroGa naar voetnoot5 jus πάϱεϱγον esse debet, ἔϱγον τὰ τῆς σφαίϱης ϰαὶ τὰ πλοιϰά. DidericoGa naar voetnoot6 male evenit, quod nulla hoc anno nostris obsidio est. Nam artis illius pars magna in flexuosis ad moenia accessibus, vineis, cuniculis sita est. Interim meminisse debet juxta τὰ ἀϱχιτεϰτονιϰὰ ταῦτα discenda sibi campidoctorum verba ϰαὶ τὰ ταϰτιϰὰ ϰαὶ τὰ μηχανιϰά, illa praesertim aevi nostri Pyriphlegethontea. Nos brevi puto certius aliquid de rebus nostris nuntiaturos. Interim bene procedunt omnia. Francofurti 7 Septembris novi Cal. 1634. Parentes et cognatos affines amicosque salutari velim. Rogo omnia amicorum opera utaris, ut quamprimum sciam, quis ab Hollandia - nam Foederatos quominus mittant excusasse intelligo - legatusGa naar voetnoot7 eat ad Suedos et Polonos. De dicaculo cura te libero. Videntur sibi jam aliquem dispexisse. Rogo etiam nos certos facias, an uxor tuaGa naar voetnoot8 persolverit pro nobis minuscula debita, de quibus CorneliaGa naar voetnoot9 aviamGa naar voetnoot10 subito abiens monuerat; deinde si repertus est, ut intelligimus, parvus adamas Corneliae, per epistolam aut amicum, aut per ipsum toparcham BressiensemGa naar voetnoot11 mittatur. De adventu quoque senatoris ReigersbergiiGa naar voetnoot12 doceri cupimus. Tuus toto animo
|
|