Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1969. 1635 januari 28. Van A. OxenstiernaGa naar voetnoot6.Nobilissime Domine, Quod a discessu tuo nihil abs te habuerim literarum ac nequidem audierim, facit me de salute tua ac itinere sollicitum. Exime hanc curam sine mora. Ego die 14/24 huc Moguntia redii, sed ne unum quidem ex ordinibus praeter comites HohenloiensesGa naar voetnoot7, qui hic ex[s]ulant, reperi, unde, facilis dijudicatio, quae sit horum hominum de sua salute restituenda sollicitudo et studium. Eodem die hora matutina sexta, quo huc veni, hostis stratagemate ingressus Philipsburgum caesis captisve praesidiariis et abducto gubernatoreGa naar voetnoot8, affine domini de FeuquiersGa naar voetnoot9, castro ac civitate et, quae illata fuerant annonae et ammunitionis potitus est pedeque ad Rhenum nunc collocato firmo ac fixo gravior et nobis et regi GalliaeGa naar voetnoot10 futurus videtur. Quid mihi agendum, non immerito haereo. Agam tamen, dum aliqua spes reliqua est. Rex Galliae literis suis per dominum De la GrangeGa naar voetnoot11 redditis admodum humaniter scriptis benevolentiae magis quam alienati animi voluit indicium dare nec minora offert De la Grange. Si perrexerit, ut est credibile, nihil patiar in me desiderari eorum, quae coniungere queant reginae meaeGa naar voetnoot12 atque eius salutem servitiaque. | |
Retulit mihi dictus De la Grange regem te audito illico misisse huc qui mentem S.M.tis applicet. Unde dubium animo meo obrepsit, an tecum conclusuri quidquam sint an de novo aliquem ad me missuri; nec desunt utrinque rationes, quae unum aut alterum (?) persuadeant. Quae poteris, perage ex instructione tua; quae non poteris, patere suspendi. Unum hoc te admonitum velim, ut solutionem termini novembris anno 1632 ex foedere et promissis legatorum debiti urgeas prompte exhibendam, hoc minus nuperrime elapsi novembris termini. Si tamen alterutrum nactus fueris, caute in altero age, ut nec urgeas strictissime nec remittas, sed rem suae integritati permittas, quod, si propensos animadverteris in foedus novum, aptis ad persuadendum argumentis insiste, ut regno Sueciae quotannis ad sustinenda onera belli si minus integrum millionem, saltem medium rex Galliae subministret. Pauca haec scribere placuit hac occasione. Si quid in posterum obvenerit non neglecturus. Vale. Raptim Wormatiae, die 18/28 jan. anno 1635. Tui amicissimus
|
|