Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2004. 1635 maart 9. Aan C. SalmasiusGa naar voetnoot11.Cum et malis meis te sciam indoluisse semper, summe vir, et optasse mihi | |
fortunam clementiorem, neminem habeo, quem participem potius facere debeam eorum, quae mihi laeta contingunt, quam te tam candide et sine fuco amantem mei. Legationem mihi per cancellarium SuediaeGa naar voetnoot1 libera ad hoc potestate instructum pro reginaGa naar voetnoot2 regnoque Sueciae injunctam haud dubie audieris; nam et eos, qui bene nobis volunt, et eos, qui invident, ista latere non solent. Dies jam sunt octo, cum ab oppido Dionysiano in urbem εἰσήλασα missis, qui me deducerent, a regeGa naar voetnoot3, Estraeo, Franciae marescalloGa naar voetnoot4, et comite BrulonoGa naar voetnoot5, regis admissionali, cum carruca regis et reginaeGa naar voetnoot6 multisque aliis. Postea ad me privatim rex misit comitem NancaeumGa naar voetnoot7, qui ipsius in me testaretur benevolentiam, et gaudium, quod mihi potissimum, quem magni faceret, haec obtigisset legatio, bono publico regni utriusque, ut confideret, futura. Nudius quartus iter medium confeci inter urbem et Silvanectum. Mane postero missus a rege dux MercuriusGa naar voetnoot8 cum Brulono me per armatas cohortes turmasque - honos is summus habetur - medium ad regem deduxit; a quo auditus sum non tantum μετὰ πολλῆς φαντασίας, ut regales legati solent, sed et cum multis animi benevoli regis in me testationibus. Ubi nunc prima negotiorum confecero, spero tantum mihi otii fore, ut ad literas nostras receptus mihi sit aliquis. Et cum publico hac quoque in parte prodesse cupiam, vix video tamen, quid potissimum vulgare debeam. Notae in EvangeliaGa naar voetnoot9 res est hoc saeculo adeo pertinaciter sua quoque tuente odiosa maxime. Meministi epigrammatisGa naar voetnoot10, quod ScaligerGa naar voetnoot11 ea de re ad ThuanumGa naar voetnoot12 scripserat. Historia Batavica, etiamsi a me simplicissime scripta, malignos reperiet interpretes. Quid si ad nugas potius, sed non indoctas revertar et edam latine epigram- | |
mata Planudeae collectionisGa naar voetnoot1? Sed illud me moratur, quod multa sciam abs te ex codicibus emendata, quae mendosa vertisse nolim; tibi ut hoc molestiae injungam tot studiis occupato, ut illa ad me mittas, non audeo exspectare; dum tu illa cum accessionibus des in publicum, longum est, praesertim cum et aequum sit et ipse cupiam ea, quae sunt de Ecclesiae ritibus quaeque in ArnobiumGa naar voetnoot2 et TertullianumGa naar voetnoot3 habes, prius communis usus fieri; nam quod ad Rem Vestiariam pertinens nunc te moliri audioGa naar voetnoot4, spero brevem majorum ἐγϰοπὴν fore. Et tamen sic quoque bonae te fidei ostendes, qui vetera nomina expungis. Dolet mecum AubertinusGa naar voetnoot5, vir magnae eruditionis et candidi animi, subtracta abs te luci, quae de fatali aut ἐφ᾽ ἡμῖν vitae exitu scripserasGa naar voetnoot6. Si omnium talia essent, quale est ipsius ingenium, flagitarem talia abs te; nunc ἐπέχω, praesertim cum et Vossius tacendum sibi existimaverit. Vale, vir mihi in primis culte ac colende semper. Lutetiae Parisiorum, 9 Martii 1635. |
|