Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1598. 1631 maart 6. Aan Joachim CamerariusGa naar voetnoot1.Utinam, Camerari doctissime, tam laeta hinc nuntiare possim quam ea sunt, quae de regis vestriGa naar voetnoot2 rebus scripsistiGa naar voetnoot3, quae non ego solus legi cum voluptate, sed amicorum agmen. Erant enim et res dignae regis magnitudine et rerum magnitudinem verba aequabant. Nunc is est rerum Christianarum status, ut ex solo illo mundi angulo veniant, quae cum applausu ac gaudio excipiantur; alibi victoriae in controverso, tempora inter pacem bellumque infida et in ipsius regni vitalibus novi morbi et remedia prope ipsis morbis acerbiora. Nam cum reginamGa naar voetnoot4 paulo ante florentissimam acri custodia septam intelligimus, quis non et stupeat tam subito versum fortunae orbem et misereatur regisGa naar voetnoot5 in eas conjecti angustias, ut aut fideli ac felici ministroGa naar voetnoot6 spoliare semet cogeretur, aut in eam durius consulere, quae ipsius natura mater, meritis etiam regni parens et ab ipso et ab aliis fuit nuncupata? Quae omnia ut per se sunt gravia, ita fieri non potest quin ejus animo sint gravissima, qui pietatis et justitiae laudem tam anxie hactenus quaesitam servare apud conscientiam forte poterit, apud famam non aeque, quippe quae de regum actionibus adeo insperatis, prout affectus sunt, varie judicat, saepe et malignitati propior. Etiam BassompetramGa naar voetnoot7, Helvetiorum ducem, in Bastiliam datum video non excidisse suorum ac ne Gallorum quidem animis et favore, quem saepe ipsa adversa accendunt. UxorGa naar voetnoot8 quae fuit Lesdiguerii, in Delphinatum missa vile omnibus damnum est, levi poena defuncta actae per tot probra vitae. Contiaca et Elbaevia principesGa naar voetnoot9, feminae nihil durius passae quam quod in agros suos jussae sunt discedere, brevi sermone transmittuntur. Abbas FoxiusGa naar voetnoot10, qui res hic agebat GuisiiGa naar voetnoot11, et ipse carceri mancipatus in urbe lingua tenus liberrima materiam dedit suspicionibus adversus ipsum Guisium, quid facturus sit, quid passurus. Sed nunc recentes inde nuntii omnia ibi in regem fida, in Richeliacum cardinalem amica nuntiant concilia- | |
tore Condaeo PrincipeGa naar voetnoot1, cui tam pronus in Riceliacum quam aversus a regina seniore animus, et cum Guisio pridem multa communia, nunc et sperata affinitas. Sed haec minora omnia prae illo de regis matre, propositi tenacissima, cui alterum malum frater regisGa naar voetnoot2 accedit discordiae manifestus et Aureliani omnia ad tutelam sui comparans, cui rei duplex adfertur medicina: legati matrimonium expetitumGa naar voetnoot3 et alia ei grata offerentes, si ea ratione regi quam matri conjunctior fiere posset, quod per cardinalem ValettamGa naar voetnoot4 tentatum nondum successit; praeterea equitatus et cohortes missae, quae urbis aditus et exitus claudant locaque proxima insideant. Haec omnia rumores haud dubie in terras exteras in asperius efferent metuendumque, ne inde et bellum acrius excitetur in eos, quorum rebus Gallia favere creditur, et rationes pacis in Italia difficiliores fiant. Vale cum viro illustri parente tuo. Salutant te nostri omnes. 6 Martii 1631. Tui nominis cultor studiosissimus H. Grotius. |
|