Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1597. 1631 maart 1. Aan M. OpitzGa naar voetnoot4.Rarae eruditionis ac virtutis viro Martino Opitio. Non periit Germania, Opiti doctissime, quae te habet locupletissimum testem, quid lingua Germanica, quid ingenia Germanica valeant. Libertas ista populorum, quae dicitur, saepe nomen est inane nec praestans, quod promittit, ac plerumque non quaeritur, an serviendum sit, sed quot et quibus. Ut maxime ad laudabilem statum assurgat, tamen est hoc, ut cetera, bonum armis et temporum vicibus obnoxium. Contenti ergo simus illa libertate, quam eripere nobis nemo nisi nos possumus et socios nobis adjungamus ex vetustate liberrimum quemque. Ego nullo pretio vendere velim hanc libertatem tecum agendi, nunc quidem per literas, animo autem semper. Quare etiam adversus majora quam quae sensi hactenus, mala satis magnum mihi solatium sit tibi placere; quanto magis per te etiam LingelshemiiGa naar voetnoot5 ac BerneggeriGa naar voetnoot6 memoriae recentibus notis imprimi, GoldastoGa naar voetnoot7 ac BarthioGa naar voetnoot8 interius notescere? Neque illustrem burggravium DonaviensemGa naar voetnoot9 laudare satis possum, qui bono suo uti novit ac neque te a dulcioribus literis avocat neque illis solis includit par majoribus ingenium. Librorum nostrorum pro Veritate religionis ChristianaeGa naar voetnoot10 quod a scriptore est, non meretur tantum interpretemGa naar voetnoot11; de ipso argumento idem dicere sine impietate non possim. Sed tamen hic quoque memineris, suadeo, liberum te esse, | |
nec ita alligatum praeeuntibus verbis, ut non liceat tibi res easdem melius dicere. GazaeumGa naar voetnoot1 cum eruditissima versione avide exspectabimus. Quo minus de Observationibus in Novum TestamentumGa naar voetnoot2 deve Annalibus meisGa naar voetnoot3 quid statuam, impediunt res patriae nostrae, ubi necdum aut respublica aut ecclesia eum recepit statum, quem plurimi boni exoptant. Nec ingerenda sunt nolentibus beneficia, quanquam tale quid nuper feci, cum passus sum exire juris patrii elementa scripta a me avito sermoneGa naar voetnoot4. Quae si, quo data sunt, animo excipiuntur, poterunt me excitare, ut bene de bonis mereri nec propter plures malos desinam. Damasceni particulas misiGa naar voetnoot5 ad virum nobilissimum Nicolaum Fabricium Peireski, senatorem Aquensem, cujus erat liber, unde petitae sunt. Minus hoc est quam ut vulgari sub nostro nomine debeat; satis erit, amico constare officii rationem. SalmasioGa naar voetnoot6 significavi, quae scribis. Agit gratias pro tam prolixa voluntate neque defugere se ait talia excitamenta, quibus firmatior non patiatur se maledicentium clamoribus de suo statu dejici. Strenue Arabissat; in Plinium paratum habet tomum tertiumGa naar voetnoot7; in Eliberinos canonas amplissimos commentarios, totius ecclesiasticae antiquitatis penumGa naar voetnoot8. Mihi magna pars abit inter sermones amicorum, aliqua inter legendum et dum filiiGa naar voetnoot9 indolem excolo. Est tamen cum et Graeca quaedam conamur latina facere. SebisiumGa naar voetnoot10 non vidi, sed quotquot ad me venient a te commendati, imo vel | |
leviter noti tibi, eos tanquam veteres amicos complectar, cum non possim non meos dicere, qui tui sunt. Vale, lumen Germaniae. Kal. Martii MDCXXXI. Lutetiae. |
|