Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1557. 1630 november 10. Van M. BerneggerGa naar voetnoot6.Non est, vir maxime, ut importunitatem commendatitiarum mearum accuses, quod subinde tibi salutatores incommodos obtrudunt. Nam etsi nullus eos commendarem, venturi tamen et ambitiose tuum alloquium appetituri erant. Quin potius ἑλϰυστιϰὸν illud tuum accusa, quod ex orbe meliori nobiliora pectora et intelligentia tantorum virorum attrahere solet. Ex quorum numero hic etiam est Albertus SebisiusGa naar voetnoot7 | |
[pagina 287]
| |
Ga naar voetnoot7, nobilis Silesius, et, in quo ad conciliandum ei favorem tuum | |
aliquid esse momenti crediderim, illius OpitiiGa naar voetnoot1 tui vel nostri potius, et civis et amicus. Qualis is sit scribere nihil attinet; ipse se tibi pinget, si, quod obnixe rogo, propius ad familiaritatem aut certe notitiam eum admiseris. Hoc tantum dico, ingenium eius, si quid iudico, praestans in Iustino meoGa naar voetnoot2, non uno loco mihi profuisse idque subinde, quae mea ingenuitas est, in notis profiteor. Eius operis speciem, priora folia, proxime mittere sum aususGa naar voetnoot3 et nunc plura submitto, quotquot scilicet hactenus excusa sunt. Nam lento valde gradu procedo, cum aliae subinde curae et occupatiunculae studia interpellent. Impudentia fuerit insignis, abs Te publicis tanti momenti negotiis implicato petere, ut ista legere et sub censuram vocare velis. Quod si tamen ea, supra mei voti audaciam, obiter et conniventibus oculis inspicere dignareris, equidem valde mihi gratularer, si me non ipse quidem - nolim enim nimis in commoda publica peccare -, sed per filiumGa naar voetnoot4 saltem, tanti patris γνήσιον - vidi cum admiratione descripsique carmen eius Opitio inscriptum - certiorem faceres, quid in iis non dico probes, nam mihi ipsi, cum iam ut iudex, non ut autor ea lego, vix quicquam probatur, sed quid potissimum improbes: ut signatos aGa naar voetnoot5 te scopulos, deinceps hoc cautius declinem. Quod beneficii conciliante te forsan etiam a magno illo SalmasioGa naar voetnoot6 sperare licet, cui exemplar alterum per tuos reddi eundemque verbis meis quam observantissime salutari cures oro. V. 10 Nov. 1630. |
|