Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot1558. 1630 november 15. Aan Willem de Groot7.Ternas, mi frater, literas prope eodem tempore a te accepi. Illa 17 Octobris per Vinquium8, cui quantum potero probabo me amicorum non esse immemorem. Cum ea accepi Borrianam historiam9 sane exactam et alia, pro quibus gratias ago. 28 Octobris quas dedisti, debuerant ante hos octo dies ad me venisse, sed scias artem hanc esse Langeracensis10, ne quis ante eum hic res patriae norit aut hinc aliquid ante ipsum nuntiet; quod si per se nesciret tamen consultore Hottomanno11 disceret. Quare nihil per eum mitti aut huc aut hinc debet, nisi in quo nullum sit momentum citius an tardius perferatur. | |
Bene judicas magnam esse ϰϱίσιν in negotio Rotterodamensi1. Quare rogo discamus quae sequentur; deinde caeteri magistratus an cor habeant; in utram partem propendeat τὸ πλεῖον. Medii2 responsum ad libellum supplicem Foederatis oblatum3 prima occasione, id est per amicum, exspectabo. Velim et literas civitatum Alpinarum ad nostros4, et illa Ecclesiarum Gallica aut latina5, id est ita ut scripta sunt. Vide, quam paulo populus aut moveri aut sedari soleat, qui in maximo negotio re tantilla passus est sibi satisfieri. Halsius6 impatiens est bonorum consiliorum ni resipiscat. De Iure belli et pacis7, de Institutionibus8 et praeloquio vide, ut memineris. Antiquitas Reipublicae Batavae9 jam tum, cum ederetur, Batavico, id est suo sermone, versa est partim mea, partim optimi parentis me, ut semper solebat, sublevantis opera. Pannum rogo per aliquem mittas, qui primus ad nos veniet. Forte potuisset per Bronchorstum10 aut per hunc Vinquium mitti, si id succurisset memoriae. Conventus Hollandici exitum, rebus quo sunt loco positis, multum exspecto. Erit id nobis ad eas, quibus urgemur, consultationes magnum adjumentum. Hogerbetii viri, quem semper et amavi et admiratus sum plurimum, liberos11 velim etiam atque etiam cogitare, quid incipiant. Nam nisi de eventu certi sunt, plane utilius et ipsis et nobis, ad quos redundabit exemplum, erit rem a nobis incipi; quae causa vel praecipua est itineris, quod uxor vere proximo in patriam destinat. Nostrae urbis magistratus minus sunt inclementes et pacta, ni fallor, disertiora. Rogo hac de re et tu et ipsi cogitent. Si tamen res ita gubernatur, ut boni successus justa spes sit, nobis quoque id lucro cedet. De Schaffero12 non adeo miror. Nam illi homines, qui sibi conscii sunt quantum in jus deorum hominumque peccaverint, quovis modo si possunt se rediment. Et potest eorum metus esse usui. Godefrido Brassero13 ex animo gratulor, non modo ob amicitiam veterem, sed et ob nominis ejus reverentiam. Rogo ei meo gratuleris nomine quam amicissime. Rogo sciam, sensu et professione quomodo se gerat. Hodie apud me fuit dux Holsatiae14 honorifice de ipso locutus. Capita pacis Anglicanae15 si habere potes, fac videamus. Etiam notata illa ad literas Alpinas16 | |
[p. 289] | |
16 videre cupiam, praecipue cum et me implicent. | |
Hactenus tuis respondi. De rebus, quae heic aguntur, accipe pacem esse certo certius multum gaudente rege. Casali est quidem filius minor Mantuani1, sed imperat Caesaris legatus2 usque, dum investitura veniat. Magnae in aula turbae. Nam regina mater3 quod diu compressit tandem evomuit: iram implacabilem in cardinalem4, quem ab aspectu suo removit et omnes, quos ipsi putavit obnoxios. At rex perstat in ea, quam cardinali hactenus habuit fide; et fontes, unde hoc malum ortum, existimat clausurus: custodem sigillorum5 jussit Cadomum deportari quasi captivum; sigilla tribuit Castellinovano fratri Altirivii6, primum praesidem fecit Iayum7, unum praesidum Parlamenti. Regina tamen mater perstat in ira et frater regius8 juveniliter minatur. Rex interim cardinali non minus quam sibi cavet. Quo res sit eruptura, etiam sapientissimi dubitant. Sunt qui foeminam cessuram putent nec ausurum quae audet cardinalem, nisi percognito tali ingenio. Alii bellum civile augurantur, multis jam siquis fovere velit seminibus. Nam in Delphinatu, in provincia Narbonensi - ubi imperant Guisius9 et Crequiacus10 cardinali infensissimi - visuntur seditiones plebis rusticanae, oppidorum etiam non tam contra onera nova quam contra onerum exactores invidia horum maxime Defiatum11 urgente et propter ipsum etiam cardinalem, sine quo ille se non sustineret. Omnes vestros nostri salutant. Vale. 15 Novembris 1630. Scriverii12 amicam manum agnovi in notis ad Antiquitatem, gratias ei ago et scire desidero, ecquid pro Harlemo cogitet. Hondius13 si huc mittat exempla magnae tabulae, in qua Hollandia visenda ponitur, lucrum faciat. Multum quaeruntur. Mittere possit ad eum, qui hic tabulas vendit Tavernier14. Princeps Condaeus15 in aulam vocatur, ut sit qui opponatur fratri regio. |
|