Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1505. 1630 mei 24. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot13.Tabulam meae imaginis, frater dulcissime, mittemus per primum qui se obtulerit amicorum. Eum futurum arbitramur BellimontiumGa naar voetnoot14. Ego in eam feci hoc tetrastichum, sed lingua quam judices non intelligunt.
Τὸν ϰαὶ ἐν ἀλλοδαπῇ γε τὰ σὰ φϱονέοντα πολίτην,
οὔτε σε μεμνάμενον δέξαο πατϱὶ φίλη
Εἰπὲ δὲ τέϱπομ᾽ ἰδοῦσα ϰαὶ εἰϰόνα φέϱτεϱα δ᾽ αὐτὸν,
Ἐν βιβλίοις ἔγνων ϰϱύβδα δ᾽ ἐπεστονάχουν.
Apologiam pro ConfessioneGa naar voetnoot15 avide exspecto et mecum TilenusGa naar voetnoot16 eoque avidius, quia huc quoque calumniae illae transmittuntur. Scripsi ad affinem ReigersbergiumGa naar voetnoot17 nuper longam satis epistolam, ostendens quam periculosa sint in istis | |
rebus πάντα τὰ ἄγϱαφα. Et de adoratione, unam esse Dei cum λόγῳ ὁμουσίῳ ϰαὶ πνεύματι, Christi autem, qua est μεσίτης, diversimodam. ὁ μεσίτης ἑνὸς οὐϰ ἐστιν ὁ δὲ ϑεὸς εἷς ἐστιν. Gal. III, 20. Dolet mihi tam multa Hollandiae oppida contra suam dignitatem et jus imperii ita aliorum impetu agi ac rapi. Magna mali hujus origo inde, quod magistratus sacra et historiam ecclesiae non discunt neque bonos monitores habent. Absque fratre PauloGa naar voetnoot1 et paucis similibus perierat res Veneta. Illud de SchafferoGa naar voetnoot2 spero et nostris aperiet mentem, ut videant, quid sub umbra praedestinationis contra Hollandiam agitatum sit, cujus oppressa vicinorum conspiratione auctoritas resuscitari nisi interna partium concordia non potest. Siquid habes distinctius de controversiis Rotterodamensibus deque omni ejus urbis statu, fac quaeso nos gnaros. Comites HohenliiGa naar voetnoot3 adhuc Lutetiae sunt, puto hac aestate visuri Galliae caetera. Si abierint, faciam patrem certiorem. Hispani Casale obsident spe famis, quae tamen in menses aliquot vitari poterit. Galli capto non sine suorum sanguine Chamberio imminent Mommegliano, validissimo Sabaudiae castello. Multi putant pacem coituram damno et Mantuani et AllobrogisGa naar voetnoot4. Non miror, qui antehac induciis obstiterunt, nunc magis obsistere, postquam vulgi, ut fieri assolet, animi intumuere nova victoria. Sed videant, ne Sicilia Athenas perdat. Nam reipublicae angustos fines habenti difficile est longinqua tueri. Et quid tam fortuitorum capax quam mare. Vale cum parentibus, uxoreGa naar voetnoot5, amicis. 24 Maji 1630. |
|