Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1464. 1629 december 28. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Ex literis, quas scriptas a te, mi frater, 17 Decembris suo tempore accepi, video publica apud vos negotia incerto esse in statu. Neque hic sunt certiora. Frater regiusGa naar voetnoot2 adhuc extra fines et de reditu spes tantum. Mantua premitur difficili posthac sociorum ad urbem aditu. Sed hyems et amnium incrementa sperantur. Nec deest imperatrixGa naar voetnoot3, Mantuana et ipsa e domo, preces suas et consilia ad pacem interponere. Eodem laborant pontifexGa naar voetnoot4 et SabaudusGa naar voetnoot5; et dum plena pax tarde procedit, cuditur temporaria. Sed de cujus conditionibus aut non convenit in hanc diem, aut siquid convenit premitur, ut majore cum gloria signis Francicis per Alpes late volitantibus transigatur. CardinalisGa naar voetnoot6 se itineri parat. Ut pax cum Hispano rumpatur, frustra esse arbitror, qui sperant. Omne hoc bellum est loco circumscriptum, ut nostrum quondam Iuliacense. Nec qui a PalatinoGa naar voetnoot7 huc missus est, ut res Germanicas commendet, quicquam proficit. A Barlaeo literasGa naar voetnoot8 accepi, quibus me rogat, ut id faciam quod jam feceram et de quo jam literas a me habet. Caeterum ut praemium ei decernatur et opto et annitor, sed frustra. Quid mirum, cum et meus de Iure belli et pacis liberGa naar voetnoot9 inhonoratus ut ἅμισϑος fuerit? Nolunt a segregibus quicquam tractari quod ad sacra ullatenus accedat. Ergo quiescendum erit, aut honos sperandus a Deo et paucis bonis. RicheriusGa naar voetnoot10, quem mecum vidisti, accitus nuper est ad cardinalem. Ibi formula illi proposita, qua poenitentiam testetur eorum, quae prout sonant multos offenderint, seque et sua subjiciat judicio non tantum ecclesiae catholicae, sed et Romanae Sedis, ut magistrae ecclesiarum infallibilis. Metuit malum, signavit. Quid | |
ni cum Archiepiscopus RhotomagensisGa naar voetnoot1 tantundem nuper fecisset? Ita mos fit ex usu vertere dogmata. At non tales illi a quibus nos Christianum nomen accepimus. De Africanis regibusGa naar voetnoot2 siquid tuo commodo expiscari potes, fac nos participes et caetera nostra, ut semper soles, commendata habe. Lutetiae, 28 Decembris 1629. Parentibus, tuaeGa naar voetnoot3, tuis, nostris felicia omnia, etiam in annum, imo in annos sequentes. Tuus tui amantissimus frater
|
|