Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1397. 1629 mei 15. Van C. BarlaeusGa naar voetnoot7.Trimestre est et ultra, amplissime Groti, ex quo ad Te transmisi fasciculum chartaceum, quo exemplaria aliquot continebantur Hymni mei in ChristumGa naar voetnoot8, | |
quem Christianissimo regiGa naar voetnoot1 inscripsi. Incluseram chartas mercibus laneis mercatoris cuiusdam Leydensis, qui fidem faciebat probe et tuto hac ratione ad te curatas iri. Illud scio, serius Parisios venisse, quam ut regi exhiberi potuerint, cum ex fastis hebdomadalibus nostratium facile perspexerim iam tum a vobis abiisse regem. Verum non hoc, sed illud magis me sollicitum habet, an chartas istas receperis. Nisi grave fuerit, velim tribus me verbis hac de re certiorem facias. Addideram carmen ad Ill. RicheliumGa naar voetnoot2, quod tamen si expedire putabis apud te ut pereat, non gravate feram. Mitto A.T. exemplar unum aut alterum carminis, quod lusi in Argonautam HeiniumGa naar voetnoot3. Cogor enim hic amicorum importunis flagitationibus precibusque obsequi et, dum quam maxime cum Musis divortium facere instituo, quam maxime iisdem implicor. Sed nescio, an haec ad Gallorum vestrorum palatum sint. Opinor tamen Hispano vapulanti illos gratulari nec indigne ferre, si tam formidabilis hostis potentiam viresque per Batavos accidi intelligant. Principem Auriacum Sylvam-ducis obsidione cinxisse iam ex aliis audivisti. Vallo suo aggeribusque tutus hostem a tergo non metuit. Ille a pecuniis imparatus exercitum cogit murmurantium magis, quam bellaturientium. Obsessos inopia pulveris tormentarii laborare ferunt. Nos magnas spes alimus futurum, ut urbem illam nimis hactenus finibus nostris vicinam hac aestate expugnet princeps. Sane ea res, uti famae multum apud exteros, ita gratiae non minus autoritatisque apud nostrates principi conciliabit. Vale, vir amplissime et clarissime, cum uxore et liberis. Lugd. Bat. Ipsis Idibus Maii. MDCXXIX. A.T. observantissimus
| |
Onder aan de brief met andere hand: (Insc)riptio erat Monsieur (Mo)nsieur Hugo Grotius demeurant au fausborg (S.) Germayn vis à vis le logis du Prince de Condé. Daaronder schreef Grotius: Recepta 9 Ian. 1630. 15 .... |
|