Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1365. 1629 januari 9. Van C. BarlaeusGa naar voetnoot11.Venit ad te, amplissime Groti, Hymnus meus in ChristumGa naar voetnoot12, et eo quidem tempore, quo Servatoris nostri memoriam solemnibus sacris celebrat Ecclesia. | |
Eum, ut vides, Galliarum regi inscripsi, ut Rex ad regem, unctus ad unctum, Christus ad ChristianissimumGa naar voetnoot1 iret. Nec alienum videbatur, gravissimis bellis defunctum piis cantibus recreare et post classica et lituos hoc eirenicon offerre. Non mitto ut poeticae artis documentum aliquod apud doctissimos Gallos deponam, sed ut pietatis et Christianae religionis sincero studio me hic et alibi probem. Dum enim domi modo ad meam, modo ad tot praestantissimorum virorum, et tuam quam maxime sortem ingemisco, solatia communis miseriae a Deo, a Christo, a virtutibus Christianis et vitae aeternae meditationibus peto, quae ut altius animo insideant, conor vinctis verbis proferre. Ita enim fit, ut quae lecta aut audita ocijus abeunt, diutius animo obversentur, dum metro aptantur et carminis legibus. Non ignoras mecum, quam non aeque facile sit in sacris occupari ac profanis, cum hic per ambages, ut inquit illeGa naar voetnoot2, et Deorum ministeria et fabulosum sententiarum tormentum circumduci possit oratio; illic adstrictus magis spiritus a rerum maiestate et sanctitate coërceatur et teneriorem sensum verborum ambitu intexere pertimescat. Quod tamen faciendum subinde fuit, ut carmen scripsisse videar. Occurrent plurima, pie magis quam docte dicta, et illic minus theologum deprehendes, ubi magis poeta sum, illic magis theologum, ubi minus sum poeta. Illud cavi sedulo, ne quid dicerem, - nec ut dicerem necessum erat - quod corrugare queat religionis Catholicae studiosos, aut partes saperet. Nec pudet hactenus Catholicum esse. ἀμϕισβητούμενα non erant huius loci. Et neuter est Apollo, nec conveniens fuerit eum, qui Christo aeternae pacis doctori et datori accinit, controversa sectari et inter Christianos dissona loqui. Utinam ab A.T. impetrare possem, ut de via ac modo cogitet, quo regi tempestive exhiberi possit hic noster libellus. Neminem istic novi, qui deos propius contingat. Quid si per Ill. Richelium offeratur. Eum in finem addidi ad eundem carmen, quod, si consultum putabis, illi tradi poterit. Patere quaeso, Groti doctissime, ut iam te familiarius utar. Nam praeter communia studia etiam communis causa patrocinium et communis miseriae sensus nos devincit. Exemplar regi exhibendum ex lineis aureis dignosces. Alterum Richelio dictum ex inserto carmine. Tuum ex praefixo epigrammate. Reliqua, quibus voles, distribue. Vale, vir amplissime, et qui nuper humanissimis tuis litterisGa naar voetnoot3 immoderatius praedicasti inconditam illam poematum nostrorum farraginem, de hoc, quod iam mitto, poemate benigne saltem et clementer iudica. Lugd. Batavor. V Id. Ian. MDCXXIX. Amplitudinis Tuae observantissimus Caspar Barlaeus | |
Usus alicubi sum voce Apollo tanquam appellativa, nec enim meum tantas componere litesGa naar voetnoot4. | |
Adres: Amplissimo prudentissimo .... viro D. Hugoni Grotio ..... In dorso schreef Grotius: ...... 1629 Barlaeus. |
|