Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1386. 1629 april 14. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Recte mihi redditae sunt tuae, mi frater, literae, quas Calendis Aprilibus scripsisti. RealisGa naar voetnoot2 consilium non improbo. Est enim ex eorum hominum genere, in quos et nux pinea pomum est. Amstelodamenses puto inopina conspiratione urbium oppugnatosGa naar voetnoot3. Alioqui facile illis fuerat et nunc est Waterlandiae oppida primum demonstratis rationibus suis per legatos publice aut privatim missos edocere de justis suis, deinde et per proprias utilitates ita illigare, ut in magnis rebus ab ipsis non dissentiant. Factum hoc adversus nos memini nec male constabit ratio, etiam si aliquid impendendum sit. Largitiones, quae pro republica fiunt, ne Romanus quidem senatus improbavit. Rex ad Ambrunum est, incertus an imperator investituram missurus et Hispanus Niceam traditurus sit, quae SabaudusGa naar voetnoot4 effecturum se receperat. Sed ni ea praestantur, Sabaudus regi se adjunget et hic quidem XIV millia peditum et M M equites, ille X peditum millia et mille ducentos equites suppeditabit ad vim a MantuanoGa naar voetnoot5 arcendam. Interim GuisiusGa naar voetnoot6 cum decem millibus it ad domandos Cebennenses primum, inde quod restat in regem suo ut vereor malo rebellantium. Hi fructus sunt imprudentiae theologorum. In Anglia, qui tam crude in episcopos arminianos declamaverant, partim in carcerem acti sunt, partim fuga idem malum evasere comperto clam inter se consilia contulisse de curatore dando regi ac regno. Ita idem ubique spiritus ἐξουσιομαχίας illos transversos agit, quo fructu in Bohemia, Gallia, Anglia, Amstelodami partim docuit, partim docebit dies. Hoc de Anglia MedioGa naar voetnoot7 indicare poteris, et simul valde mihi placiturum, si res CorviniGa naar voetnoot8 ferant, ut in Angliam eat, libros secum ferat, praesertim suos, - fiunt enim ibi maximi -, notitiam contrahat cum episcopis et Cantabrigiensibus theologis, quos ejusdam veritatis professio ignorantiae aut malitiae telis objicit, et semina jaciat commercii epistolaris in posterum. De Veritate Religionis ChristianaeGa naar voetnoot9 quid fit? Correxi | |
in exemplari transmisso, quod de sepulchro Mahometis dixeram et pro Mecha posui Medinam. Et tamen video esse qui de Mecha perseverent. Si quem nosti rerum Turcicarum gnarum, consule; de poli vero elevationeGa naar voetnoot1 SchickardiGa naar voetnoot2, viri optime de literis merentis causa, ne obliviscaris rogo. In libris de Iure belli ac pacisGa naar voetnoot3 haud satis memini, an haec correxerim p. 144. l. 29. ‘humana imbecillitatis patrocinium’ pro quo male est ‘legis patrocinium’. p. 214. l. 13. ‘sobole’ pro quo scriptum mendose et contra versus legem ‘soboles’. Si praetervidi, rogo tu suppleas. GrollaGa naar voetnoot4 exspectatur avide et utinam princepsGa naar voetnoot5 melius argumentum suppeditet felicius tractaturis. PhaenissaeGa naar voetnoot6 vereor ne cum Corvino exsulent. Institutiones Batavici jurisGa naar voetnoot7 audio jam auctoritatem habere quanquam ἀνεϰδότους. Vide, ne quid ibi sit in quo nos pragmatici reprehendere possint. Meministi monuisse me, cum scriberem, rerum aliarum tractatione poene oblitum fuisse me fori et in carcere tenuem fuisse supellectilem librariam. Tamen scio plurima esse ab aliis nunquam observata, aut non plene tractata, ut de bonorum conjugalium communione, pactis nuptialibus, origine successionum ab intestato, feudis. Ego tot simul opusculis nostris fervere praela aut certe exspectationem lectorum incitari vel in hoc gaudeo, ut uberius scribendi argumentum habeas. Vale cum tuis nostrisque. 14 Aprilis 1629 Accessit me nuper Georgius Bonde, qui literas habebat a Stephano Iohannis Stephanii Dano, Saxonis Grammatici emendatoreGa naar voetnoot8. Per eas quaerebat Stephanius, an Andreas Sunerus Sialandicus, ad quem scribit Saxo, rector fuerit universitatis studii Parisiensis circa annum 1193. Dicere poteris ipsi, si eum videris, sin minus optimo Vossio, cui Stephanius librum suum inscripsit, eos, qui Parisiensi universitati praesident, meo rogatu hac de re interrogatos respondisse, nullam nec in academiae tabulis, nec in ipsius, adeo quae rerum suarum diligentissima est, nationis Germanicae commentariis, tam longi temporis monimenta reperiri, quae quidem Acta vocari possint; omnem antiquitatem esse in regum ac pontificum libris. De Andrea illo nullam memoriam. Cogitandum, an non in Scotia aut Hibernia docuerit. In causa SpaniiGa naar voetnoot9 interest publici ut aliquid judiciali auctoritate definiatur, vel in hoc ut appareat non observari apud nos exemtionem clericalem. Tui amantissimus frater H. Grotius. |
|