Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1382. [1629 eind maart-begin april.] Van S.J. StephaniusGa naar voetnoot2.Schedula his literis adiungenda, quae Nobilissimo Domino Georgio BondeGa naar voetnoot3 formulam exhibeat conveniendi Grotii de loco Saxonis GrammaticiGa naar voetnoot4.
Praestantissime Vir, Accepi nuper e Belgio literas popularis cuiusdam mei, in quibus a me petiit, ut, quum nulla ipsi tecum intercesserit noticia aut familiaritas, suo nomine tecum | |
coram agerem de negotio quodam, cui vel ipsummet te ob communia studia favorem accomodaturum non dubitabat. Est locus quidam Saxonis Grammatici in Praefatione Historiae Danicae, quam inscripsit Archiepiscopo Lundensi. Andreae SunonisGa naar voetnoot1, his conceptus verbis: ‘Tu Galliam Italiamque cum Britannia percipiendae literarum disciplinae colligendaeque earum copiae gratia perscrutatus, post diutinam peregrinationem splendidissimum externae scholae regimen apprehendisti; tantumque eius columen evasisti, ut potius magisterio ornamentum dare, quam ab ipso recipere videreris’. Iam illa verba: ‘splendidissimum externae scholae regimen’, quae alii intelligunt de titulo doctoris in theologia et utroque iure, nonnulli de professione publica, ille de magistratu academico, quem vulgo rectorem vocant, interpretatur, ut liquet ex notis illius in Saxonem, quas heic tibi officiose transmisit. Quum igitur aqua ipsi pendeat, quaenam sit externa illa schola, cuius regimen Andreas apprehenderit et tamen coniectura ducatur, in academia Parisiensi eum hoc officio functum, omnibus precibus abs te contendit, ut volumen illud, quam matriculam academiae communiter dictitant, sedulo evolvas et inquiras, an nomen Andreae Sunonis Sialandici alicubi scriptum inveniatur, qui rectorem academiae Parisiensis egerit circa A.C. MCXCIII, quo Andream in Gallia vixisse arbitratur. Nam de matricula, quae ea tempestate in usu fuit, nullum sibi dubium esse soribit, quin adhuc, tanquam singulare antiquitatis ϰειμήλιον ibidem asservetur. Feceris hac in parte rem ipsi longe gratissimam et quam omni officiorum genere, quae a sua parvitate proficisci possunt, se prosequuturum sancte pollicetur. Tantum est. Respondebit Grotius. Si amoebaeam cogitat Grotius, indica ipsi hospitium, quo hic Leidae utor apud chirurgum Isaacum HuckGa naar voetnoot2 e regione Academiae etc. T. Stephanus Iohannis Stephanius, Danus. | |
Adres: Nobilissimo Georgio Bonde Dano, S.P.D. Vel in ipsius absentia Hugoni Grotio. |
|