Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1383. 1629 april 7. Van M. BerneggerGa naar voetnoot3.S.P.D. Magnifice et amplissime domine, Qui literas hasce tradit, Robertus Robertinus BorussusGa naar voetnoot4 est, e veteribus amicis mihi selectissimus, vir omnino talis, qualem ex colloquio te malo quam praedicatione mea cognoscere. Is cum Danici ad Christianissimum regem legatiGa naar voetnoot5 | |
vocatu Lutetiam rediturus esset, commendatitias ad te poposcit. Ego his ei opus esse negavi, qui vel proprio doctus experimento noverim, quanta facilitate, benevolentiam tuam captantes, admittere soleas: qui viderim etiam ex honore manus tuae, quo philopinacion eius ornasti, iam ante tibi notum si non familiarem. Nolui tamen eum sine literis ad te meis dimittere, quae saltem significarent, recte curatas ad OpitiumGa naar voetnoot1, ad SchickardumGa naar voetnoot2 literas tuas. Addere quoque poteram de Gruterianis InscriptionibusGa naar voetnoot3 aliqua, si per comitum festinationem, biduo tantum vel triduo tardius iter ingredi Roberto licuisset. Mox enim e mercatu Francofurtano reversuri sunt nostrates, mihique certum de iis ab emptore Gruteri bibliothecaeGa naar voetnoot4 responsum allaturi. Sed erit, uti spero, propediem occasio ista submittendi. Rogo interim observantissime digneris et hunc, et istos praeterea iuvenes ornatissimos, Petrum ÖlhafiumGa naar voetnoot5 et Nicolaum von BodecksGa naar voetnoot6, Borussos, itemque Petrum LutkensGa naar voetnoot7 et Mülleros patritios Hamburgenses, qui Lutetiam, non urbis visendae cupiditate magis, quam summae virtutis et incomparabilis admiratione doctrinae tuae petunt, qua ultro soles humanitate, in mei quoque gratiam ad alloquium admittere. Syllabi exemplumGa naar voetnoot8 unum atque alterum Roberto dedi tibi tradendum. Etiam typographo dixi, plura Parisios, ut monuistiGa naar voetnoot9, curaret. Vale, virorum summe et quod facis me porro gratia complectere. Sc. Arg. d. 7. Apr. 1629. | |
Adres: Nobilissimo et amplissimo viro Hugoni Grotio, iuris consulto. Lutetiam. |
|