1334. 1628 november 10. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot2.
Ego et studia tua silentis veneror et sermonibus pascor, Vossi optime atque eruditissime. Itaque utrumcunque facias, id ego semper consulam optimi, qui sciam tibi omnium, quae agis, quae nec agis, rationem constare. Gaudeo plane procusas nova incude Partitiones tuasGa naar voetnoot3, vere Graecae Latinaeque tum sapientiae, tum eruditionis compendium. Utinam aliquando et EtymologicumGa naar voetnoot4 videamus. Nam SalmasiusGa naar voetnoot5 aliis detinetur nunc quidem in Solinum commentariis tantis ut Plinium aequentGa naar voetnoot6; paulo post notis in Canonas EliberinosGa naar voetnoot7, ecclesiasticae vetustatis promtuarium. Sed et tu jam forte in BaronioGa naar voetnoot8 sudas. Sicut in Britannia habes, qui te tuis ponderibus aestiment, ita hic quoque sunt et magni et multi, qui te norunt ac praedicant. Possunt quidem hoc tibi tua opera praestare, sed aliquid hic mihi vindico, quod operum tuorum ego index sum. Itaque cessantibus librariis senatores, episcopi, doctores tua quaerunt, legunt, mirantur. Quo consensu aeque et sine animi morbo judicantium fretus merito contemnis mentes non obscure infectas loliginis succo et se tantum ac sua, interdum et sine rivali amantes. Ad historiarum historiamGa naar voetnoot9 videbimus, an quid hinc possit accedere ex
| |
regali bibliotheca, quae ϰτήσει est RagaltiiGa naar voetnoot1, χϱήσει Salmasii. Et tamen nec Rigaltius dormit. Vidisti, ut puto, Tertullianea quaedam ab ipso edita ex antiquissimo Agoberti Episcopi Lugdunensis codice multis partibus emendatioraGa naar voetnoot2. Ego Annales meos BelgicosGa naar voetnoot3 relego et cum scriptoribus plurimis Hispanis, Italis, Gallis, Belgis confero. Adscribo interdum aliquid ad Notas εἰς τὰ τέσσαϱαGa naar voetnoot4, magni quidem praeter haec nihil nunc quidem molior. Dum saluto, dum salutor magna pars temporis effluit. Ita Lutetiae vivitur. Resalutant te omnes, praesertim mea ac mei et tecum tuamGa naar voetnoot5 ac tuos.
Vale, vir optime non minus quam eruditissime. X Novembris, XVIcXXVIII.
Tuus semper
H. Grotius.
|
-
voetnoot2
- Gedrukt Epist., p. 81. Antw. op. no. 1305.
-
voetnoot4
- Nog in hetzelfde jaar verscheen de altera editio van de Latina Grammatica onder de titel: Latina Grammatica, ex decreto Illustr. DD. Holl. West-Frisiaeque Ordinum, in usum Scholarum adornata, multis quidem in locis Lud. Lithocomi verbis, quibus Scholae adsueverant, reservatis: sed erroribus, quibus scatebat, emendatis; inutilibus resectis; pluribus, quae defierent, suppletis; et omnibus meliori ordine dispositis, Studio atque opera Gerardi Johannis Vossii, Editio altera, aliquot in locis castigatior priori; notis vero longe auctior. Lugduni Batavorum, Ex Officina Bonaventurae et Abrahami Elzevir. Academiae Typograph. 1628. Hierachter met afzonderlijke titels: Latina Syntaxis, in usum Scholarum Hollandiae, et West-Frisiae, Superiorum auctoritate adornata; passim quidem reservatis fere praeceptis et exemplis Ludolffi Lithocomi; sed plurimis repurgata ab erroribus, etiam superfluis omissis, additis necessariis, atque omnibus meliori ordine digestis, opera Gerardi Io. VossiI. Qui et editione hac altera ad oram notas adiecit. Lugduni Batavorum. Ex Officina Bonaventurae et Abrahami Elzevir Academiae Typograph. 1628. Latina Prosodia et artis metricae elementa, in usum scholarum Hollandiae ac West-Frisiae, conscripta ab Gerardo Jo. Vossio. Lugduni Batavorum, Ex Officina Bonaventurae et Abrahami Elzevir, Academiae Typograph. 1628.
-
voetnoot6
- Zie no. 1051, p. 12 n. 1; met Plinius is Plinius Maior bedoeld.
-
voetnoot8
- Kardinaal Cesare Baronius (1538-1607), kerkelijk geschiedschrijver, wiens voornaamste werk, Annales Ecclesiasticae, bedoeld was als tegenhanger van de Centuriae Magdeburgenses. Dit laatste was de eerste poging, door Mathias Flacius ondernomen, om de algemene kerkgeschiedenis vanuit protestants oogpunt te behandelen.
-
voetnoot2
-
Q. Tertulliani libri IX ex Cod. MSto Agobardi emendati, cum observationibus Nic. Rigaltii, Parisiis 1628; enige jaren later kwam het werk uit onder de titel: Tertulliani Opera a Nic. Rigaltio recensita, et illustrata notis et indicibus, atque glossario sermonis Africani. Parisiis 1634, waarvan een tweede druk, eveneens te Parijs, in 1641 verscheen.
-
voetnoot4
- Zie no. 1189 en II, p. 27 n. 1. Zie ook Ter Meulen-Diermanse, no. 1135.
|