Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1325. 1628 oktober 28. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot7.MairiusGa naar voetnoot8 tandem advenit et per eum tuas accepi, datas illas fine Augusti. Ex eo alias soliti cursus. Utrisque respondeo. Testimonia auctorum ut libris de Veritate religionis christianaeGa naar voetnoot9 addantur, non fert ratio occupationum mearum; quia nunc lego Hispanos, Italos, Belgas, qui de bello nostro scripserunt, ut cum iis quae ego olim scripsiGa naar voetnoot10 conferam. Deinde sunt quaedam testimonia, quae explicatione, quaedam etiam, quae correctione quadam et argumentis ad id idoneis indigent, ne quid apud infirmos scrupuli haereat. Cum tempore tamen cogitabimus. Heinsii et ThisiiGa naar voetnoot11 rumusculos non curo. Hic nemo est romanensium, nemo protestantium, qui non probet. Sed forte illi cum VoetioGa naar voetnoot12 sentiunt socinianum esse praecipuam religionis partem in observatione mandatorum Christi ponere. Ego vero ita sensisse video primorum saeculorum Christianos, coetus, doctores, martyres, pauca esse, quae sciri opus | |
sit, ceterum ex animi obsequentis proposito nos apud Deum aestimari. Hujus ego quoque sum sententiae neque ejus unquam me poenitebit. Socinianum ego me vidisse aliquem non nego. Sunt qui de quaestione an supplicia capitalia evitari non possint et quae belli causae justae sint, mecum disseruere, sed disseruere tantum. CorvinoGa naar voetnoot1 ut omnia bene procedant, ex animo opto. De editione nova de Iure belli et pacisGa naar voetnoot2 delibero, hicne an Lugduni rectius peragi possit. Ad InstitutionesGa naar voetnoot3 venio, quod me negotium sollicitum habet. Mairius puto vili meum exemplar sperat se posse abducere. Ego quando fructus melior meis periit, aliquam partem lucri, quod inde procedet, meam esse debere arbitror, praesertim in tanti laboris opere. Explorare poteris, quid alii offerant et deinde et Mairium audire. Nam apographa haud dubie sunt mutila; et scire ego velim, ubi finiant. Tabulae synopticae et interpretatio latina vocabulorum artis, quae, ni fallor, ab apographo abesse dixeras, momentum habent non exiguum. Omnino persevero in sententia, si edendus est liber, recensendum ab amicis in foro tritis. In historia obsidionis GrollaeGa naar voetnoot4 servavi tardam illam et annalium propriam structuram, quae affectata ornamenta repudiat. Neque exquisitior clausula requirenda est, cum edatur tanquam magni operis ἀποσπασμάτιον. Tamen de Berga et ejus praemuniendae consiliis addidi nonnihil. Tabulae usui erant. Velim Bergensis illa esset ad dimensionem facta. Ad recentes tuas venio. Miseret me remonstrantium, qui in hoc a plebis vi defenduntur, ut sint, in quos judices saeviant. Ecquis autem erit finis? quamdiu tepebunt quorum in manu est mederi? Sed de affinisGa naar voetnoot5 famulo non satis intelligo, utro se crimine obstrinxerit, violentiae in remonstrantes, an coetuum cum ipsis habitorum. Posterius magis puto, quanquam oratio per dubiam relationem ambigua est. De Dunquercanis sane miror audaciam. Inducias, quae nuper pactae dicebantur, nescio an ipsi victo veniit, an factas sint negaturi, quia scriptura confecta non est. Certe pars classis ad amnem Charentam exscensione facta foenum in agris ussit, donec celeri itinere cum machinis adventans AngolismensisGa naar voetnoot6 eos depulit vulneratis eorum, qui in naves jam se retulerant, aliquammultis. Id Angli vindicare voluerunt immissis in opus regium in portu Rupellensi igniferis navibus. Sed et hae sine noxa rejectae. Tamen pacis spes manet missis, qui Britanniae regem consulant. Sed Rupellenses obstinati obdurant nec ad ulla colloquia veniunt, quanquam et pestis eos et fames minuit, sed pestis ipsa famis levamentum est. Saluta, quaeso, nostro nomine optimos parentes. XXVIII Octobris XVIcXXVIII Tuus tui amantissimus
|
|