Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1324. 1628 oktober 21. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot6.Ex tuis, quas VIII mensis hujus dedisti, frater optime, laetus intellexi secundiorem tuam valetudinem, quam Deus prosperet, tristis saevitiam permanentem adversus remonstrantes, publica caetera medio affectu. Quod de Buchingamii homicidaGa naar voetnoot7 scribis, convenit cum eo, quod ego suspicatus fueram. Est enim facinus dignum ϰαϑαϱῶν ingenio. Rarum est exemplum regis amico mortuo fidem servantis animi prioris. Nam plerunque in aulis τοῦ ϑανόντος ὄλλυται χάϱις. ScrevelioGa naar voetnoot8 pro benignitate gratias ago; et est non aspernanda conditioi sed neminem nunc habeo, quem Lugdunum velim mittere praeter CorneliumGa naar voetnoot9, dque ad ver tantum et puto ei de hospitio prospectum. MutinensisGa naar voetnoot10 causa rigidis militum moribus laborat, sed puto temperamento locum fore ob preces Galliae. Curiam miror adhuc immitem esse adeo in negotio religionis. Nuper apud MemmiumGa naar voetnoot11 prandens intellexi domum ipsius Scoticae esse | |
originis. Ego eam, in praefationeGa naar voetnoot1 ex conjectura ad Romanos deducere volueram. Itaque omittenda erit illa periodus, quod fieri poterit sine sensus reliqui detrimento. Angli de auxilio Rupellanis ferendo desperant. Itaque MontacutiumGa naar voetnoot2, nuper Bastiliani carceris colonum, misere, qui cum cardinaliGa naar voetnoot3 ageret. Impositae pacis rationes et jam satis inter eos convenit. Sed regis Britanniae approbatio exspectatur. Ad quem ibit Montacutius rei magnae et sibi lucrosae pararius. Interim induciae sunt in dies quindecim. De Rupella rex ait se nihil audire quidem velle antequam classis Britannica discesserit. Et discedet, ut puto. Sed clam creditur et isti oppido prospectum pactionibus et fratrum RohaniorumGa naar voetnoot4 saluti et dignitati, etiam ceteris oppidis, quae in iisdem sunt partibus. Sed illa regi parebunt cum suis exceptionibus, Rupella praeter vitam fortunasque et religionem civium nihil servabit. Haec spes omnia hic in urbe tranquillat et protestantes incipiunt jam se in ejus fortis exspectationem componere. Promittit cardinalis hac re confecta se rationem habiturum MantuaniGa naar voetnoot5. Vale cum optimis parentibus et tuaGa naar voetnoot6 tuisque. Lutetiae XXI Octobris XVIcXXVIII. Tuus tui amantissimus frater
|
|