Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1285. 1628 juli 21. Aan M. BerneggerGa naar voetnoot3.Iamdudum, vir doctissime, omnia, quae LingelshemiiGa naar voetnoot4 sunt, mea existimavi. Ita enim meretur et virtus ipsius et in me affectus, ut neminem ipsi praeponere debeam. Quare cum amicitia, quae res ceteras communes facit, nihil magis commune facere debeat quam semetipsam, ego te quem Lingelshemius amicum et judicio legit et re ipsa expertus est, inter mea solatia ac praesidia asscripsi, quare ita credas velim nihil esse, quod non jure tuo imperare mihi possis, quod quidem mearum sit virium. In meis scriptis scio nihil esse amplius quam quod faventibus, qualis tu es, lectoribus videtur. Sed tamen hic tuus et tui similium in me amor excitare me potest, ut contra multa incommoda memet erigam, si quid forte a me proficisci possit, quod posteritas velit respicere; cui consulendi voluntas nunquam mihi defuit. Id quo magis videas, jam nunc audebo te ut amico uti. Audio virum, quem merito suo semper feci maximi, GruterumGa naar voetnoot5, ad ingens illud opus, quo tot saecula sibi obligavit, InscriptionumGa naar voetnoot6 dico, aliquod post illam praeclarissimam editionem collegisse auctuarium. Est autem Romae vir eruditus Italus Donis nomineGa naar voetnoot7, mihi notus, qui itidem paralipomena collegit in spem justi voluminis. Ut autem ego existimo multum refert studiosorum primum ne eadem bis prodeant, deinde ne discerpantur quae ejusdem sunt generis. De eo velim te cogitare, ut, si fieri potest, consanguineos labores in unum contrahamus. Voluit et is, qui solus nunc humaniorum literarum gloriam sustinet, Claudius SalmasiusGa naar voetnoot8, veterem suam cum Lingelshemio amicitiam me interprete renovari. Post ingentem qui nunc exit in Solini Polyhistora commentariumGa naar voetnoot9, qui tam late patet quam ipsa natura, parat edere egregias notas in occidentalium conciliorum vetustissimum Eliberense, | |
rituum veteris Ecclesiae praeclarum indicemGa naar voetnoot1. Cum vero haec tempora in Gallia libertatem tali operi necessariam vix ferant, dubitat Lugdunumne Batavorum potius, an ad vos hunc foetum mittere debeat. Ego satis video nihil fore, quod confessionem Augustanam profitentes, temperatiores intelligo, possit offendere. Sed hac in re non tam amici singularis, quam boni publici causa tuis ac Lingelshemii consiliis instrui desidero. Dabitis uterque veniam, si in negotio literarum hominum literatissimorum operae non parco. Deus vos vestrosque omnes incolumes servet. 21 Iulii 1628. |
|