Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1264. 1628 mei 24. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.Levabit me LonchtreiniusGa naar voetnoot3, amicus noster, parte eorum, quae nuntianda erunt, testis recens et valetudinis nostrae et eorum, quae hic geruntur. De publicis summa haec est abiisse Anglos postquam per octo dies ad Rupellam haeserant. Incendiaria navis in regis opera destinata sine usu conflagravit consternatis rectoribus eo quod scapham, suffugium ipsis, ex castris regiis globi in undas depresserant. Postridie, qui dies ultimus ex octo fuit, quasi proelio incessere: sed post moram alicujus temporis et jacturam quorundam procerum, quos globi abstulerant, mare ac porro Angliam petiere. Miserant ante hoc experimentum scapham cum suorum quatuor significaturis operiri se, ut Rupellani sua a parte obstantia perrumperent; nam regias naves quominus in periculum darent, mandatis se impediri. Hoc cum oppidani praestare non possent, illi quasi fide liberata discesserunt, statimque diripuere Rupellani labarum, quod moenibus impositum in spem victoriae ostentaverant. Rex et aggeri incumbit et naves dimissas revocat aliasque corrogat et quantum literae ipsius praeferunt putat non ultra Iunium mensem obsessis alimenta suppetere. Credibile est eos spe extima consumta et arctis intra rebus ad pacta venturos, quae optabilia, ut innoxiae aut incautae multitudini simulque religioni parcatur. Puto venturum ad nos Brasseri affinis filiumGa naar voetnoot4. Ei rogo, si jam edita erunt, tradas Phoenissarum exemplariaGa naar voetnoot5 additis quinque aut sex pro Veritate religionis ChristianaeGa naar voetnoot6, vix enim par sum flagitantibus. Velim affinis ReigersbergiusGa naar voetnoot7 simul mittat ea, quae ad historiam anni 1627 pertinentGa naar voetnoot8. VossianaGa naar voetnoot9 non per illum quidem, sed tamen quam celerrime mitti velim, ne vanus pollicitationis habear. Parentibus optimis, uxori tuaeGa naar voetnoot10 liberisque, sororiGa naar voetnoot11 et suis amicisque omnibus officiosam salutem. Lutetiae 24 Maji 1628. Fuit apud me mathematicus ex Provincia, amicus Willebrordi SnelliiGa naar voetnoot12 | |
[pagina 312]
| |
dum vixit. Is magnopere orat edoceri, ecquae penes heredes ipsius opera sint ἀνέϰδοτα, ecqua edendi spes. Tui amantissimus frater
|
|