Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1237. [1628 maart 10.] Aan G.M. LingelsheimGa naar voetnoot3.Mitto tibi, vir optime et inter amicos amicissime, BenoniGa naar voetnoot4, id est filium doloris mei, quem utinam Deus faciat Benjamin, i.e. filium dextrae, non meae, sed suae, quo omne, quod a religione universim sumta aut speciatim a Christiana alienum est, educatur ex aegrotis et graviter periclitantibus animis, quibus inter alia mala foecundum est hoc seculum. Scis morem meum omnia mea ad te deferendi, non ut ad lectorem tantum, sed et ut ad iudicem. Quare rogo, hunc libellum scriptum a me Belgice olim in carcere, nunc in exsilio latine versum cognoscas, sed ita ut domini fortunae aliquid condones. Si qui apud vos avent recudere aut etiam vertere, non impedio, dum aliquid tuae sollicitudinis accedat, quam scio pro me ac meis semper esse maximam. Erratorum etiam eorum, quae typographus omiserat, indiculum adieci, ne quid peccetur, si quis editionem novam adornet. Vale, vir summe. Tuus idem qui iam olim
| |
Adres: D. Georgio Michaeli Lingelshemio. Argentoratum. |
|