Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1261. 1628 mei 20. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.En tibi, mi frater, praeloquium ad PhoenissasGa naar voetnoot3, quas sub prelo currere et quidem Serviniano laetus intelligoGa naar voetnoot4. Ubi peracta erit editio, rogo, ut mature exemplaria MemmioGa naar voetnoot5 et amicis dispartienda huc veniant: simul etiam ut aliqua sit apud librarios copia. Ab omnibus enim accusor, quod libellus de Veritate religionis ChristianaeGa naar voetnoot6 hic nusquam prostet. Ea quoque me querela ut liberes rogo, nam alteram de Vossianis librisGa naar voetnoot7 hic non repeto. Scripsi enim ad te, jam triduum est, per Camerarii propinquumGa naar voetnoot8. Eas te literas cum libellis comitantibus aut jam percepisse aut intra paucos dies percepturum confido. Quare nec quae de publicis negotiis disserui itero, sed hoc addam videre me contra Britannicae classis conatus valde animatos esse Gallos et tum illis munimentis suis, tum armis ac virtuti ipsiusque regis praesentiae multum confidere. At protestantes, qui hic sunt, etiam nova ab Anglis navium subsidia sibi pollicentur, nescio an non suo ipsorum malo. Adeo hic proletariae plebis turba in illos commota est, tanquam omnium horum malorum auctores. Crastino die quo tempore Carentonum ibitur, praesidia a regina matreGa naar voetnoot9 et magistratibus erunt apud urbis exitus et, siquid durius ingruat, per urbem quoque. Certe queri non possunt rectorum curam pro se claudicare. Sed, ut scis, plebs superstitione capta melius vatibus quam ducibus paret, quem morbum nec Amstelodami satis desaeviisse tristis intelligo. LangeracensisGa naar voetnoot10 quod palam coram regiis ministris affirmaverat se mandata secutum, idem palam coram iisdem negavit et ἁμάϱτημα μνημονιϰὸν confessus est, paulo gravius quam illud Ciceronis, qui Ulyssem alicubi dixit pro Ajace. Vides quam pauci sint, quibus curae sit id, cujus rei causa ego tam diu tam dura perpetior. Etiam CarletonusGa naar voetnoot11 vides quantum abfuerit a generoso BossiziiGa naar voetnoot12 animo. | |
Miseret me Transamasianorum, quibus mala MansfeldianisGa naar voetnoot1 non leviora intulerunt illi scilicet, qui ad illa vindicanda venerant; adeo nunc milites ubique nihil sunt aliud quam belluae. RealioGa naar voetnoot2, viro magnarum virtutum, utinam auxilio esse possem. Si hic esset imperatoris orator, qui nunc ad dominum profectus est, aliquid non dico conficerem, sed experirer. Ego et uxor tibi tuaeque gratulamur aucta domoGa naar voetnoot3. Puerperae felicem λοχείαν, infanti prospera incrementa ex animo precamur. Cornelium nostrumGa naar voetnoot4 vestrae curae commendamus. 20 Maji 1628. Oro te has quoque cum prioribusGa naar voetnoot5 literas affiniGa naar voetnoot6 tradas, quas nunc recte et sine circuitu mitto posthac ea usurus via, quam ipsi praescripseritis. Tuus tibi devinctissimus frater
|
|