Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1255. 1628 mei 6. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot8.Quo tempore tuae, mi frater, scriptae 17 Aprilis mihi redditae sunt, nihil erat quod rescriberem. Ac ne nunc quidem est nisi quod legatorum nostrorumGa naar voetnoot9 negotia et consilia de pace cum Britannis tarde procedunt. Atque interim dicuntur Ordines Britanniae Rupellam quasi liberam civitatem in suam recepisse tutelam et creditur jam classis in mari esse, adversus quam rex et Galli magnis animis se parant; terra quidem exercitum habentes octodecim ferme millium, in portu autem praeter submersas aliam vim navium partim connexarum, partim huc illuc discurrentium; nec desunt cuncta, quae incendendis aut retinendis hostium navibus vetus aut nostra aetas reperit. Exitus in dubio est, sed qualiscunque futurus est, video evitari non posse, quin incalescant odia et difficilior reddatur pacis ratio. His propriis rebus involuta Gallia duci MantuanoGa naar voetnoot10, quem imperatorGa naar voetnoot11, | |
Hispanus et Sabaudus latrocinio magis quam bello impetunt - nullus est enim probabilis adversus eum praetextus - nihil praestare majus potest, quam ut ei liceat hic suo sumptu militem scribere, quod gnaviter facit oppigneratis aut venundatis, quae hic tenet. LamairiusGa naar voetnoot1 hic ut sperare nos jusserat, non comparet. Rogo igitur videas, ecqua alia sit ratio huc mittendi VossianaGa naar voetnoot2, nam ego fidem meam viro magno obstrinxi. De PhaenissisGa naar voetnoot3, de InstitutionibusGa naar voetnoot4 non repetam. Quid remonstrantes impetraturi sint suis supplicationibus avebo resciscere. DebyaeiGa naar voetnoot5 familiam rogo meo et uxoris nomine salutes et omnia ipsis officia deferas. Parentibus, consanguineis, affinibus salutem. 6 Maji 1628. Tui amantissimus frater
|
|