Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1177. 1627 oktober 1. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Occasio invitat me, ut scribam cum alioqui ex quo ad te scripsi, mi frater, nihil admodum novi evenerit. Manent enim omnia eodem in statu. Castellum MartinianumGa naar voetnoot2 putatur a deditione esse non longe, ni iterum bona aliqua fortuna faveat victum inferentibus. Rupellam rex hac hyeme vult claudere sperans vere venturo peragi posse obsidium. Mitto ad te duas Casauboni ad Fabriottum epistolasGa naar voetnoot3, quas rogo edi cures, ubi paratos videris Elzevirianos. Litis meaeGa naar voetnoot4 prosecutionem summo tibi opere commendo. Literas accepi ex Polonia a Carolo GrandiGa naar voetnoot5 qui matrem nostramGa naar voetnoot6, te cum uxoreGa naar voetnoot7 et GraswinckeliumGa naar voetnoot8 cum gratiis salutat. Scribit ita bene sibi a Deo prospectum, ut ipse felicitatem suam indicare verecundia impediatur, sed didici eum ex Gallo nobili, qui inde recens advenit. Est ergo Carolus ille, qui nuper in summa versabatur egestate et nullum laborem ad parandum victum recusabat, apud regem PoloniaeGa naar voetnoot9 hortorum et aedificiorum praefectus, cum annuo honorario supra ter mille florenos, muneribus praeterea extraordinariis auctissimus, in tanta apud regem et reginamGa naar voetnoot10 gratia, ut ad intima penetralia admittatur cum ense, quod nulli Polono concessum. Rex nuper aegrotans plus ipsi quam medicis omnibus credidit. Habitat splendide, Gallos omnes satrapice excipit. Cancellarius et palatini quotidie ejus amicitiam ambiunt. Haec sunt Dei opera quoties subito res alicujus mutare statuit. Siquis amicorum in Polonia negotium habeat, habebimus suffragatorem. Vale, mi frater, et vel hoc exemplo erecti audeamus bene sperare. Parentibus salutem. De IacchaeanoGa naar voetnoot11 et Mantuano negotioGa naar voetnoot12 quin memor sis non dubito. Lutetiae. Cal. Octobris 1627. Ad MediumGa naar voetnoot13 rogo has literas cures. Tui amantissimus frater
|
|