Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend771. 1622 Juni 24. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Ad patris tuasque literas, mi Frater, quas accepi nudiustertius una opera respondeo: gratiam me habere pro eo quod nuntiastis. Mandatum ChombergiiGa naar voetnoot2 de solvenda pensione ex pittacio nondum accepi; puto inhiberi ab iis qui me istis rationibus sperant ad Missam posse pertrahi. Legi quaedam M. Antonii de DominisGa naar voetnoot3, qui nunc Antverpiae missas celebrat. In quaestionibus de Gratia et Libero Arbitrio plane stat a nobis. In caeteris ϰασσανδρίζειGa naar voetnoot4, nisi quod Transsubstantiationem et alia quaedam apertius impugnat. Miror quid dicturus sit de hac mutatione Religionis, nisi hoc ipsum Religionem se non mutasse. Nam unam esse existimat Romanensium et Protestantium. Triduum est cum suspendio affectus est hic homo Gallus qui sub CortemerioGa naar voetnoot5 diu militavit et Rupellensibus clam multos milites transmisit. Maurerio conquerente Hagae detentus et laute habitus dicitur; tandem instante Maurerio navi missus in Galliam liber, ubi malo suo in eos incidit, quibus praesentibus Rotterodami exactis nuper bacchanalibus in caupona dixerat paratum se habere sclopum in Regem. Testimoniis convictus a praetore Parisiensi damnatus erat rotae impingi; appellavit Curiam et, pollicitus quae e re essent publica se indicaturum, impetravit ut patibulo finiret vitam. Haec res rumoribus in nostros causam dat. Rex Antoninum obsidet, et puto iam repenteGa naar voetnoot6. Nigripellicii nuper ius victoriae cum multo sanguine exercuit, quia oppidani paulo ante praesidium a Rege positum obtruncaverant. Haec et similia animos magis magisque asperant, ut ad pacem faciendam temporis interpositu opus sit, quam tamen res internae externaeque valde exigunt. Praefationem ad HexabiblonGa naar voetnoot7 vidi a meo instituto alienissimam et quae a lectione multos rei gnaros absterrebit. Moneri possent librarii boni ut eam exscindant; forte expediet et aliam praefationem fieri a Remonstrantium aliquo. Posset moneri PuppiusGa naar voetnoot8. ApologeticumGa naar voetnoot9 fac statim veniat eo quo dicis sive per cursorem, sive aliter. Disquisitionem nostramGa naar voetnoot10 velim aut in Batavia aut in Germania recudi adscriptis ad marginem locis Synodi, et additis ad finem locis quibus appareat quorum illa sint dogmata quae veteris Ecclesiae placitis directe obstant. Ea loca peti possunt ex syllabo qui in Actis Synodalibus RemonstrantiumGa naar voetnoot11. Neque vero dissuadeam ex magno opere SpalatiniGa naar voetnoot12 illam partem, quae de nostris quaestionibus agit, excerpi et seorsim excudi. Intra dies paucos migro in domum quae ex adverso est portae Principis CondaeiGa naar voetnoot13. Eo posthac literae quae aperte ad me veniunt poterunt dirigi. Quae cautius curandae | |
sunt, ut antehac ad OliveriumGa naar voetnoot1 destinentur. Valete omnes. Lutetiae 24 Iunii 1622. Aut iam venit, aut iamiam aderit vobis HoofdiusGa naar voetnoot2, qui nudiustertius a nobis abiit cum literis ad vos. Tuus tui amantissimus Frater
|
|