Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend780. 1622 Aug. 14. Van Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater aeviternum colende. Scripsi nuper quamvis raptim ad te captivitatis et liberationis meae historiamGa naar voetnoot2; multi mecum mirantur Consiliarios eam iniisse viam, qua palam fiat sine ulla causa homines boni nominis in carcerem detrudi. Si tuas litteras ante incarcerationem meam accepissem, forte haec procella evitari potuisset, sed iam detonuisse puto, non parva hoc in laude ponens quod pro tua defensione aliquid mihi mali fuit exantlandum. Carcerem non tam timui quam examinationem, quia aperte verum confiteri sine magno et causae et quorundam hominum detrimento non poteram. Inter ea quae notanda putavi in hoc meo negotio, unum est quod ego pridie eius diei, quo inventa erant quatuor priora Apologetici foliaGa naar voetnoot3, detentus fui vix scio quo consilio nisi ansam quaesiverunt ut me eiicerent; alterum est quod RosaGa naar voetnoot4 mihi dixit in carcere, tibi nullum ex iudicibus fuisse inimicum. CromhoutiusGa naar voetnoot5 graviter de te disserit, Apologeticum tamen carpit, quia Ordinibus Status controversiam movere ait, exempla Graecorum et Latinorum allegat qui iniuriam, quam sibi illatam putabant, patriae condonaverint, te vero patriam iam sedatam ait perturbare, nihil nisi Aristidem, Epaminondam, Themistoclem crepans. Sed haec apud alios, ego cum ipso nuper locutus non sum. Nova siqua hic sunt, narrabit optime Reygersbergius, qui ne eas literas quas super his negotiis aliquoties ad te scripsi videat, cave. WittiusGa naar voetnoot6 procurator dicit se non habere idoneam procurationem ad litem instituendam et prosequendam, quae de confiscatione pendet, rogat eam ad se ab uxore tua mitti, quia eius nomine lis intentatur; id quamprimum curari expedit. Siqua maioris momenti sunt, quorum nos certiores facere vis rogo ea per consuetam scutalenGa naar voetnoot7 litteris tuis subnectas, ne ea res nobis sit fraudi, aliquo tamen signo addito vel subducta subscriptioni linea, vel die et anno integre sine notis exarato; tantundem et nos faciemus. Litteras ut iam coepisti per Hallingium aliquando et per Hillebrandum PetriGa naar voetnoot8 cura, ille tamen minus est suspectus. Illud certe supervacuum sit monere, ne aliorum praesentia nostri te immemorem reddat. Hoc forte non incommode in mentem tibi revocabo, ut me D. Maurerio quam potes maxime commendes, itemque de Pr. HenricoGa naar voetnoot9 cogites, ut et illi meum nomen innotescat. Si Do. HesselioGa naar voetnoot10 LosecatiumGa naar voetnoot11 ulla ratione commendare posses, id hominem iuvaret, etsi illi heroi per se satis charum. Mitte quaeso quamprimum ad nos aliqua Apologetici exemplaria, sed via tutissima in involucris ad mercatores destinatis, litteris vel nullis vel parvi momenti additis. Omnes iam de Apologetico tuo loquuntur. Utinam divulgando libro bene prospiciatur. Mittit ad te cognatus noster | |
Theodorus GraswinkeliusGa naar voetnoot1 hanc historiam Frisicam a viro avitae libertatis acerrimo defensore conscriptamGa naar voetnoot2; is dum litteras ad te scribit, ab avunculo evocatus alias scribere promisit. Addidi decretum Frisicum quod nuper prodiit. Pater iam Liesveldae est in negotiis ComitisGa naar voetnoot3 occupatus. Nos omnes vobis commendatos esse volumus. Salvebis a tota familia GraswinkelianaGa naar voetnoot1, BasianaGa naar voetnoot1, MelissaeaGa naar voetnoot4, et quamplurimis amicis. Uxorem liberosque et amicos saluta. Deus O.M. te nosque sospitet. Hagae Comitis 14o. Augusti. 1622. Tibi obsequentissimus frater
| |
Adres: Fratri unico unice semper colendo Hugoni Grotio Parisios. |
|