Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend590. [1619 Juli?]. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot3.Virorum optime idemque amicissime, Nulli malim quam tibi constare rationem concessi mihi divinitus otii. Iuris studium per multas occupationes intermissum repeto, reliqua pars temporis morali sapientiae impenditur; cui excolendae sententias omnes poëtarum a Stobaeo collectas toga donaviGa naar voetnoot4. Idem feci iis sententiis quas in Commissione Menandri et Philemonis post Rigaltium Rutgersius noster in Variis lectionibusGa naar voetnoot5 evulgavit; apud quem quis sit Antonius cuius pag. 382. et 383. meminitGa naar voetnoot6 scire velim. Nunc in eo sum ut Basileensem et Stephanicam fragmentorum Comicorum editionemGa naar voetnoot7, quibus tuo beneficio utor, perlegam, et ea quoque in Latium traducam quae Stobaeus non habetGa naar voetnoot8 | |
[pagina 16]
| |
Ga naar voetnoot8. In transferendis Comicis versibus Graecis Latinam | |
comicam libertatem sequor: in Tragicis tragicas versuum leges, caetera quaeque suo carminis genere interpretor; nisi quod vagantes Lyrae Graecae et Chori tragici modos aliquo Latinis usitato versuum vinculo adstrinxiGa naar voetnoot1. Animus est perlectis Comicorum reliquiis Tragoedias Graecas perlegere, et quae ad mores formandos usui esse possunt interpretari. Interea cogita an haec edenda censeas - si tamen editionem merebuntur - cum ipso Stobaeo, si quis forte eius editionem adornet addito auctario sententiarum quae apud Stobaeum non exstant; an vero seorsim locanda, quae cuiusque sunt poetae subiecto indice locorum, ad quae referenda sint singula; an denique novae locorum classes ordinatius atque distinctius quam factum est a Stobaeo sint nobis commiscendae, et sententiae in eas digerendae. Super his velim me, ut saepe magno cum meo fructu soles, consilii tui facias participem. Libris tuis qui ad firmanda Christianismi dogmata pertinent adhuc utor; tarde lectio procedit, quia quae iam affecta habeo isti labori studeo antevertere; nisi quod dictos Domino dies et quod horarum succisivum est huc traho. Lingua nostrateGa naar voetnoot2 facile sit aliquid moliri: sed hoc tempore offensas et suspiciones evitare perquam difficile. Meministi ut nobis cesserit quod pro Satisfactionis doctrinaGa naar voetnoot3 pio studio erat a nobis laboratum. Cogitabo tamen, dum tu quoque cogites, quid quale quantumque esse debeat quod non odio, non fastidio sit futurum. Ex omnibus maxime arrideat argumentum de Christi adversum nos amore. Sed ut hac quoque de re dignum aliquid moliar et lectione et amicorum auxiliari opera, tuaque potissimum sum excitandus. Si quid est librorum tuorum quod tibi opus sit repraesentari nolo me malum nomen existimes. Fac sciam, ne tuis publicisque studiis obstet meorum studiorum intemperantia. Editori MartialisGa naar voetnoot4 maximas meo nomine velim gratias agi, tum pro munere, tum quod nostri memor est. Ego et in editione elegantiam et in Notis exactissimum iudicium supra quam dicere possem admiror. In mentem mihi aliquoties venit an commentandum nobis aliquid sit super sermones Domini in MonteGa naar voetnoot5: ita enim, si recte memini, veteres nominant primam Christi ὁμιλίαν accurate a Matthaeo traditam. Sed magnae suppellectilis res esset cum veteris tum novae, neque inutiles ad id opus essent γνωμόλογοι quos nunc percurro. Deus O.M. Rempublicam et Ecclesiam sospitet: teque cum familia praesidio suo tueatur. Ex arce Lupistena. Tuus totus
|
|