Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend598. 1620 Maart 4. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot5.Virorum optime. Nisi scirem quam dives librorum sis putarem bibliothecam tuam ad nos migrasse. Interim gratias ago maximas, utorque eo liberius quia aliis occupatus interim minore incommodo illis cares. Gaudeo imputare te aliquid velle Latinae linguaeGa naar voetnoot6, facis prudenter, nulli gravis est percussus AchillesGa naar voetnoot7. Operam dabo ne Ὀνειροϰριτιϰὰ ariolatricem mihi uxorem concinnentGa naar voetnoot8. De StobaeoGa naar voetnoot9 tuis consiliis accedo. Itaque paulatim digeram quae feci et exscribam. Lentius tamen id procedet quia valde allubescit Novi Testamenti lectioGa naar voetnoot10. Sed hanc quoque | |
intermittere sum coactus morbo primum, deinde morbi fallendi causa suscepto negotio quod ultra morbum procedit. Libellus est Belgicis versibusGa naar voetnoot1 complectens argumenta de Deo, eius unitate et proprietatibus praecipuis, de creatione, providentia et spe vitae alterius. Deinde ea testimonia quibus doctrinae Christianae in genere consideratae veritas probatur. Sequentur alia quae libris Novi et Veteris Testamenti suam auctoritatem vindicant. Hucusque processit impetus, superest refutatio quorundam quae ab Ethnicis, Hebraeis et Sarracenis obiici solent. De vitae alterius felicitate, quam materiam mihi commendaveras, hic aliquid dicendi fuit locus, cum Christianae doctrinae perfectio ex finis propositi perfectione esset demonstranda. Mittam ad te poëma totum simulatque absolutum erit. Cap. V. VI et VII. Matthaei in Notis iam inchoatis paulo uberius quam caetera sum persecutusGa naar voetnoot2; quanquam enim propositum mihi erat voces excutere, tamen discendi libido magis ad res me rapit: videturque mihi tanta esse vocum rerumque cognatio ut alterum ab altero separari vix queat. Nihil vetabit ex materia quamvis ubere pauca postea deligere quae publici iuris fiant. Ego te omnibus meis Aristarchum aut si mavis Atticum facio. Fratrem monui operam det ut quae pridem mihi utenda dederas ad te redeant: ni ille conficiat, uxor ubi eo venerit, hoc sibi mandatum feret. Deus Optimus Maximus paterne nos foveat Spirituque suo ducat atque sustentet. Uxorem tuamGa naar voetnoot3 ego et uxor amicissime salutamus. Sed et Franciscum IuniumGa naar voetnoot4, cuius studia magnus animarum pastor sospitet. 4. Martii 1620. Lupisteini. Tuus totus
|
|