Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend597. 1620 Febr. 2. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot6.Mi frater. Maluissem coram tibi gratias agere pro ea, quae nunquam te deserit, mei cura: sed cum id hactenus non licuerit, misi has literas, quae non apud te tantum sed et apud omnes necessarios nostros, et salutationis et gratiarum officio fungerentur. Ne autem nescius sis, quomodo hanc soler solitudinem, partem exacti | |
temporis impendi repetendo iuris praesertim patrii studio: partem vertendis omnibus gnomis Graecorum Poetarum, quae sunt apud StobaeumGa naar voetnoot1. Id opus absolvi: sed priusquam describam, tuo amicorumque consilio opus habeo. Scire enim velim, satiusne sit retinere ordinem Stobaei, qui gnomas in titulos digessit, an cuique Poetae sua reddere. Dubito etiam, an, quae extra Stobaeum sunt Aeschyli, Sophoclis et Euripidis sententiae, eas quoque vertere operae pretium sit. Sed nihil me valdius delectat, quam Sacros Scriptores et eorum antiquissimos fidissimosque interpretes evolvere. Versor nunc in Matthaei EvangelioGa naar voetnoot2, spicilegium quoddam faciens post uberrimam aliorum messem. Video ex Hebraismo et Syriasmo multa posse rectius quam antehac exponi. Memini interdum his de rebus agere cum D. BorelioGa naar voetnoot3, qui habebat observationes BrochtoniGa naar voetnoot4 et aliorum non contemnendas. Si iis carere ad tempus aliquod posset, multum ei deberem eo nomine. Sed nolo molestus ipsi esse. Utinam meum hoc otium tibi aliisque amicis nostris posset esse usui. Cogitate ecquid sit, in quo vestris aut studiis aut commodis possim inservire. Deus 0.M. matrem, fratres, sorores, eorumque liberos, et quicumque praeterea nos ullo vinculo attingunt, habeat quam commendatissimos. Scribebam Lupisteini II. Febr. CIƆIƆCXX. Tui amantissimus tuo merito
|
|