Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend596. 1619 Dec. 15. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Rarae eruditionis ac pietatis Viro D. Gerardo Vossio. Pro summis tuis in me beneficiis, virorum atque amicorum optime, gratias habeo quantas possum: at velim credas me hac tempestate iactatum, saepissime tamen pro te esse sollicitum; cui si mediocriter bene est, magno id mihi solatio est. Mihi fortunae huius levamentum sunt illae, ut nosti, tunc etiam cum negotiis pene opprimerer ‘dulces ante omnia Musae’: nunc vero multo quam ante dulciores, cum experior quam hoc sit prae caeteris rebus ἀναϕαίρετον. Facis autem rem dignam tuae amicitiae constantia, quod nos non libris tantum tuis, quibus vereor ne utar nimis inverecunde, sed et consiliis iuvas. Περὶ τῶν γνωμιϰῶν scire debes non Tragica tantum et Comica sed omnino quicquid versuum est apud Stobaeum a nobis traductumGa naar voetnoot2. His poterit addi quicquid praeterea est Comicorum veterum quod γνώμην contineat, quaeque sunt eius generis apud Aeschylum, Sophoclem, EuripidemGa naar voetnoot3. Sed vide quo ordine ea putes describenda, an ita uti leguntur apud Stobaeum, Maximum et AntoniumGa naar voetnoot4, an digesta in suos quaeque auctores. Etiam Physica Stobaei remitti cupiam - nam et illa transtuli - ut Latina cum Graecis recenseam. De commentatione maiore in Sermonem in MonteGa naar voetnoot5 deque libello adversus impios et IudaeosGa naar voetnoot6 cogitabo etiamnum. Nam nunc in eo sum ut post tot aliorum messes spicas legam ad ornandam Erpennianam Novi | |
Testamenti editionemGa naar voetnoot1. Esset mihi ad eam rem pernecessaria interpretatio Veteris Foederis τῶν οʹ et si quid praeterea ipse eo facere iudicabis. Ni fallor, diligens Apostolicorum librorum lectio nos etiam ad alia illa quae animo magis concepi, quam incoepi, faciet paratiores. Librorum tuorum quos hic habeo si sciam quibus maxime indigeas eos transmittam. Nam facilius iam carere possum aliquammultis ab Erpennio instructus ut ex ipso intelligere poteris. Misit is mihi inter caetera Drusii Annotationes: sed deest postrema accessio, quam edidit ni fallor KyrianderGa naar voetnoot2. De Belgica orthographia, analogiaque meditor aliquid. Sed in eo non nimium propero. Catalogum de quo scribis exspectabo. Misit mihi Erpennius Gennebrardi excerpta ex Albone IudaeoGa naar voetnoot3. Liber ipse AlbonisGa naar voetnoot4, ut audio, magnus est, exstatque eiusdem argumenti alter scriptus a patre Davidis KimchiiGa naar voetnoot5, quos non transferri miror. Augustini librum de doctrina Christiana puto et seorsim exstare; esset mihi is non inutilis ad loca quaedam Novi Foederis interpretanda. Rogo me quam potes saepissime consiliis tuis, quae plurimi facio, dirigas: quod per fratrem meum commode fieri poterit. Precibus etiam tuis tuaeque uxoris me commendo. Dominus Iesus nobis omnibus propitius adsit. 15. Decemb. 1619. Tuus tibi devinctissimus
|
|